Flavius Maximinus
Flavius Maximinus (natus ignoto anno Sopianarum, supplicio affectus anno 376) magistratus Romanus fuit.
Origo et familia
recensereMaximinus apud Sopianas in Valeria provincia humili loco natus est. Familia e gente Carporum fuit. Pater eius tabularius praesidialis officii erat. Ipse uxorem duxit et filium habuit Marcellianum, qui patre favente dux Valeriae nominatus est. Frater uxori Valentinum, qui postea contra imperatorem rebellavit.
Cursus honorum
recensereMaximinus artibus liberalibus studebat et causidicus erat et deinde ante annum 365 praeses Corsicae, tum Sardiniae, deinde anno 366 Corrector Tusciae factus est. Annis 368 - 370 praefectus annonae Romae erat. Hoc officio fungens Romae contra multos senatores veneni et magiae causa accusavit et necari iussit. Deinde vicarius urbis Romae fuit. Anno 371 a Valentiniano imperatore praefectus praetorio Galliarum nominatus est. Et hic "intoleranter se efferens damnatorio iugulatus est" iussu Gratiani imperatoris[1].
Fontes
recensere- Ammianus Marcellinus, Res gestae XXVIII 1, 5-57
- Quintus Aurelius Symmachus, Epist. X,2; orationes IV 11.
Lege etiam
recensere- Alexander Demandt, Geschichte der Spätantike, Monachii 1998, p. 285
Notae
recensere- ↑ Ammianus Marcellinus, Res gestae XXVIII 1,57