Praeses provinciae Romanae

Praeses provinciae Romanae magistratus Imperii Romani saeculo 4 et 5 erat.

HistoriaRecensere

Saeculo 1 et 2 et legati Augusti pro praetore et provonsules praesides vocabantur[1]. Saeculo 4 ineunte autem provinciae Romanae a Diocletiano imperatore novo modo in circa 120 minores partes divisae sunt. Novae provinciae plerique a praesidibus administrabantur. Maiores provinciae a consularibus regebantur. Complures provinciae nunc Dioecesem constituerunt.

OfficiaRecensere

Praesides a praefectis praetorio nominati res civiles tantum ordinabant et iudices in cives erant. Saepe praesides imperatorem de rebus diversis consulebant. Magistratus praesidis plerumque non plus quam unum vel duos annos mansit.

OrdoRecensere

Praesides saepe ordine equestri fuerunt et gradum viri perfectissimi habuerunt[2].

NotaeRecensere

  1. Vide: Plinius Minor, Panegyricus 70, Tacitus, Annales XII 45, Suetonius Vita divi Augusti 23.
  2. Alexander Demandt: Geschichte der Spätantike. Das römische Reich von Diocletian bis Justinian, 284 - 565 n. Chr. Monachii 1998, p. 217–219