Flavius Arintheus
Flavius Arintheus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) vir publicus ac militaris Romanus saeculi quarti erat.
Cursus honorum
recensereAnno 355 tribunus fuit agens vicem armaturarum rectoris provinciae Raetiae[1] Constantio II imperatore regnante. Anno 363 Iulianum imperatorem in expeditione Persica sequebatur et laevum cornu exercitus rexit[2]. Eadem expeditione postea peditibus imperavit, qui apud Ctesiphontem agros popularent[3]. Cum Iulianus die 26 Iunii proelio necatus esset, Arintheus una cum Flavio Victore, qui ut ipse Christianus ex oriente ortus erat, et cum Flavio Nevitta et Claudio Mamertino fautoribus religionis Romanae de novo imperatore deliberaverunt: Denique Iovianus Christianus nominatus est[4]. Qui eum legatum fecit bis: primo ad regem Persarum una cum Saturninio Secundo Salutio, ut post cladem acceptam de pace agerent. Quae quidem iniqua fuit, sed exercitus Romanus in patriam reducere potuerunt[5]. Deinde cum litteris ad Flavium Valerium Iovinum magistrum militum per Gallias missus est, "ut constanter ageret suum obtinens locum, eique mandatum est ut animadverteretur in concitorem tumultus, auctoresque seditionis ad comitatum vincti transmitterentur"[6]. Ioviano imperatore mortuo Arintheus inter duces militum fuit, qui Valentianum I imperatorem elegerunt. Deinde Arintheus dux militum in oriente imperii fuit, sub Valente Augusto, fratre Valentiniani[7]. Anno 365 - 366 Arintheus contra Procopium usurpatorem certavit[8]. Procopio victo Arintheus magister peditum per orientem promotus anno 366/367 contra Gothos pugnavit[9] et anno 369 de pace cum eis convenit[10]. Anno 371 milites duxit, qui Armenios contra Persas adiuvarent[11]. Anno 372 consul factus est una cum Domitio Modesto.
Notae
recensere
Antecessores: Imp. Caesar Flavius Gratianus Augustus II et Sextus Claudius Petronius Probus |
Consul 372 cum Domitio Modesto |
Successores: Imp. Caesar Flavius Valentinianus Augustus IV et Imp. Caesar Flavius Valens Augustus IV |