Flavius Nevitta
Flavius Nevitta (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) vir militaris ac publicus Romanus origine Germanica saeculi quarti fuit.
Cursus honorum
recensereNevitta anno 357 in exercitu Iuliani Caesaris ad Rhenum fortiter contra Iuthungos certavit[1]. Anno 361, cum Iulianus Augustus proclamatus bellum civile contra Constantium II imperatorem pararet, Nevitta magister equitum per Gallias nominatus est et tertiam partem exercitus Iuliani per Rhaetiam in hostem duxit[2] et Succos nullo resistente occupabat[3]. Anno 362 cum Claudio Mamertino consulatum gessit[4]. Eodem anno inter iudices fuit, qui Calchedontis contra inimicos Iuliani - inter alios et Flavium Taurum et Flavium Florentium consulares - egerunt[5]. Dux equitum Nevitta et expeditioni Persicae Iuliani anno 363 interfuit et ad Euphraten flumen processit[6] et inter oppugnationem oppidis Maozamalchae certavit[7]. Iuliano in expeditione necato Nevitta cum aliis Gallis ducibus militum ut Dagalaifo atque Victore et Arintheo, qui ex oriente orti sunt, candidatum imperii quaeritabat[8]. Nihil postea de eo novimus. Forsitan Iovianus novus imperator Christianus eum ab officio dimisit, quod Nevitta fautor religioni Romanae fuit, fortasse Iovianus eum removit, quod alium candidatum imperatoris adiuvaverat.[9]
Notae
recensere
Antecessores: Flavius Taurus et Flavius Florentius |
Consul 362 cum Claudio Mamertino |
Successores: Imp. Caesar Flavius Claudius Iulianus Augustus IV et Flavius Sallustius |