Flavius Anicius Maximus
Flavius Anicius Maximus (natus saeculo 5, mortuus in Campania anno 552) vir publicus Romanus sub regno Ostrogothorum fuit.
Familia
recensereInter maiores eius Petronius Maximus imperator fuit[1], pater eius Flavius Volusianus anno 503 consul fuit, ad gens Aniciam pertinuit[2]. Fratrem Marcianum et avunculum Liberium habuit. Anno 510 primo uxorem duxit.
Cursus honorum
recensereAnno 523 sine collega consulatum administravit. Consul venationes in Amphitheatro Flavio dedit, sed a rege Theodorico vituperatus est, quod pecunia magna ita perdida esset. Inter annos 525 et 535 patricius nominatus est. Anno 535 Thiudahadus rex ei filiam e gente regia in matrimonium dedit [3] et eum primicerium domesticorum fecit. Praeterea fortunam Marciani fratris accepit, quam postea iussu Iustiniani imperatoris cum Liberio avunculo communitare debuit. Anno 537, inter obsidionem Romae urbis, Anicius Maximus a Belisario duce militum cum aliis senatoribus expulsus est, ne Ostrogothis obsidiatoribus auxilio esset. Anno 538 in urbem rediit. Cum Totila die 17 Decembris 546 Romam expugnavisset, Anicius in ecclesiam Sancti Petri fugit[4]. Captus et in Campaniam missus est. Anno 552, cum Narses Romam expugnavisset, Anicius in urbem redire in animo habuit. Sed a Gothis de morte regis Totilae irati eum necaverunt[5].
Bibliographia
recensere- John Robert Martindale: Fl. Maximus 20. In: The Prosopography of the Later Roman Empire (PLRE). Band 2, Cambridge University Press, Cambridge 1980, ISBN 0-521-20159-4, p. 748–749.
Notae
recensere
Antecessores: Flavius Symmachus et Flavius Boethius |
Consul 523 sine collega |
Successores: Imp. Caesar Flavius Iustinus Augustus II et Flavius Venantius Opilio |