Flavius Venantius Opilio

Flavius Venantius Opilio (natus saeculo 5 aut 6, mortuus post annum 524) vir publicus Romanus sub regno Ostrogothorum fuit.

FamiliaRecensere

Pater Opilio, frater eius Cyprianus fuit. Nepos etiam Venantius nominabatur.

Cursus honorumRecensere

Ante annum 524 praefectus praetorio Italiae erat. Postea patricius nominatus est et anno 524 consulatum gessit una cum Imp. Caesare Flavio Iustino Augusto II. Patavii sanctuarium Sanctae Iustinae aedificavit.

BibliographiaRecensere

  • Jones, Arnold Hugh Martin, John Robert Martindale, John Morris, The Prosopography of the Later Roman Empire, "Venantius Opilio 4", volume 2, Cambridge University Press, 1992, ISBN 0521201594, pp. 808-809.


Antecessores:
Flavius Anicius Maximus (sine collega)
Consul
524
cum
Imp. Caesare Flavio Iustino Augusto II
Successores:
Flavius Anicius Probus Iunior et Flavius Theodorus Philoxenus Soterichus Philoxenus