Aperire sectionem principem

Flavius Volusianus (natus saeculo 5, mortuus die 3 Aprilis 511) vir publicus Romanus sub regno Theodorici regis fuit.

FamiliaRecensere

Filius eius Flavius Anicius Maximus erat, qui anno 523 consul Romanus fuit.

Cursus honorumRecensere

Volusianus ipse iam anno 476/483 vir clarissimus erat, ut ex inscriptione in Amphitheatro Flavio reperta perspici potest[1], et anno 503 consulatum gessit una cum Flavio Dexicrate. Anno 510/511 iam patricius fuit. Eo tempore cum aliis senatoribus in collegio fuit, qui crimina magiae allata contra collegas inspicerent. Die 3 Aprilis 511 mortuus est[2].

BibliographiaRecensere

  • Jones, Arnold Hugh Martin, John Robert Martindale, John Morris, The Prosopography of the Later Roman Empire, "Volusianus 5", volume 2, Cambridge University Press, 1992, ISBN 0521201594, pp. 1183 - 1184.

NotaeRecensere