Fibrenus
Fībrenus (Italice Fibreno) est flumen in Italia, quod e Postae Lacu in agro Carpello nascitur, inde in agrum Sorano init et in Lirem Flumen ad Insulam Liris influit.
Hodie Fibrenus vocatur flumen qui olim Carpellus dicitur, cum verbum fuisse ad rivum sive paludem Oscice dicendum. Nomen illo perdurat in pago sorano Carnello cum flumen illac fluit. Sunt insulae variae, quarum est Insula Sancti Dominici prope monasterium Cistercianorum, ubi fuit villa Ciceronis. Propter fundum rhaetoris Arpinatis Fibrenus "Flumen Ciceronis" dicitur in chartae antiquae.
Sunt in aquis gelidis plurimi pisces, quorum truttae, salmones, carpae, gasterostei. Avium numerandi sunt ardeae, egrettae, fulicae, gallinulae, alcedines.
Fontes antiqui
recensere- Cicero, De legibus 2.1, 3; Tusculanae disputationes 5.26; epistulae ad Quintum fratrem 3.1, ad Atticum 13.16
- Silius Italicus, Punica 8.401; cf. Martialis, Epigrammata 11.48, 49
Bibliographia
recensere- "Fibrenus" in Gulielmus Smith (1854). Dictionary of Greek and Roman Geography. Londinii: Walton & Maberly