Ferdinandus Garcia Romerus

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae

Ferdinandus Garcia Romerus,[1] vulgo Fernando García Romero (natus Portu Magno die 11 Novembris 1960), est philologus Graecus,? paroemiologus,? et professor universitarius Hispanicus.

Ferdinandus Garcia Romerus

VitaRecensere

Natus est Portu Magno anno 1960, et studia baccalaureata didicit apud Lyceum Sancti Isidori Matriti in urbe. Eius prima magistra prima latini sermonis fuit Roma Lafuente Pons Rosa, et a Manuela Gomescia Juan sermonen graecum didicit. Titulum philologiae classicae adeptus est anno 1982 ab Universitate Complutense Matritense, annoque eodem defensionem quaestionis laureae adipisciendae De cessura media in homerico verso heroico nominatae fecit. Post annos quattor lauream doctoralem accepit cum thesi nomine De odae Bacchylidei structura: quaestio metrica et compositionalis, quae a magistro Iosepho Lasso de la Vega ducta est.

Pupillus studiarum causa de quaestione fuit apud Universitatem Complutensem, pupillus post lauream Scientiarum, doctoralem apud Consilium Superiore de Quaestionibus Scientiarum, magister titularis Philologiae Graecae apud eandem universitatem usque 1988, et anno 2007 cathedram obtinuit. Magister hospes fuit apud Universitatem Caesaraugustae, apud Universitatem Nationalem Educationis Distantis, et apud Universitates Camili Iosephi Cela, Leucosiae, Bonaëropoliatanam, Catholicam Argentinam, Nationalem Meridionalem, La Serenam, Studium Urbis (nomen hodiernum La Sapienza), Forum Italicum Romae, Athenarum, Publicam Petropolitanam, Parmae, Neapolitanam Federici Secundi et Universitatem Messanae.

Dum studia Universitatis faciebat, tam a summis magistris classicae philologiae Hispaniae (Iosephus Lasso de la Vega, Franciscus Rodriguez Adrados, Martinus S. Ruiperez, Ludovicus Gil Fernandinus, Sebastianus Mariné Bigorra, Agustinus Garcia Calvo, Lisardus Rubio Fernandez et Antonius Ruiz de Elviera Prieto) quam a praeclaris philologis posterae generationis (Antonius Bravo Garcia, Ignatius Rodriguez Alfageme, Consuelo Álvarez Morán et Franciscus Villar Liebana, i. a.) discere potuit.

Laureas doctorales Estheris Douterelo Fernandez, Iacobi Talaverae Cuestae, Monicae Menor Martinez, Manoli Caballero Gonzalez, Gemae Gonzalez Ruiz, et Hectoris Pastor Andrés ducit.

Praeses legationis matritensis Societatis Hispanae Studiorum Classicorum fuit inter annos 2008 et 2016, et vocalis eiusdem inter annos 2004 et 2008.

OperaRecensere

Opera plurima edidit de lyrica Graeca antiqua, tragoedia, comoedia, oratoria, historia Graeca, proverbiis priscis Graecis et traditione eorum usque adeo. Libellos quoque fecit de metrica graeca, quaestione traditionis manuscriptae textorum graecorum et conservatione litterarum graecarum. Peritus est artis athleticae antiquae et opera plurima de verbis athleticis prisci graeci sermoni scripsit, quaesivitque de cognatione inter artem athleticam et societatem, de arte litterarum et religione in Graecia antiqua et momento artis athleticae priscae in artem athleticam hodiernam. Scriptores Bacchylidem, Platonem, lyricos graecos priscos, proverbia, Menandrum et Demosthenem in Hispanicum sermonem convertit.

In numero operum suorum sunt:

  • Estructura de la oda baquilidea: estudio composicional y métrico, Madrid, UCM, 1987, Depósito Legal M-1557-1987.
  • Baquílides. Odas y fragmentos, Madrid, Gredos, 1988, ISBN 84-249-1263-2, .
  • Platón, El Banquete, Madrid, Alianza Editorial, 1989, ISBN 978-84-206-3662-7.
  • Los Juegos Olímpicos y el deporte en Grecia, Sabadell, Ausa, 1992, ISBN 84-86329-81-7.
  • Proverbios griegos. Menandro, Sentencias, Madrid, Gredos, 1999 (en colaboración con Rosa Mª Mariño Sánchez-Elvira), ISBN 84-249-2250-6 .
  • El deporte en los proverbios griegos antiguos, Hildeshemin, Weidmann, 2001, ISBN 3-615-10011-5.
  • Repertorio de copistas de manuscritos griegos en España. I: Biblioteca de El Escorial. II. Biblioteca Nacional de Madrid, Madrid, en http://www.ucm.es/inføcopistas (en colaboración con Felipe Hernández Muñoz).
  • Platón, La República, Madrid, Akal, 2009 (en colaboración con Rosa Mª Mariño Sánchez-Elvira y Salvador Mas Torres), ISBN 978-84-460-2378-4.
  • De hombres y dioses. Antología bilingüe de poesía lírica griega antigua (siglos VII-V a.C.), Madrid, Escolar y Mayo, 2015, ISBN 978-84-16020-40-9.
  • Proverbios griegos antiguos, en Refranero multilingüe del Centro Virtual Cervantes, dirigido por J. Sevilla y M. T. Zurdo (en colaboración con Virginia López Graña).
  • Demóstenes. Las cuatro Filípicas, edición bilingüe de F. G. Hernández Muñoz y F. García Romero, Madrid, Dykinson, 2016, ISBN 978-84-9085-745-8.
  • El deporte en la Grecia antigua, Madrid, Síntesis, 2019, ISBN 9788491712770.

NotaeRecensere

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

Nexus externiRecensere