Fallibilismus
Fallibilismus est doctrina epistemologica eorum qui fieri putant posse, ut quaelibet opinio vel theoria, si accuratius spectata sit, falsa inveniatur. Fallibilismo varii sunt intellectus, sed hoc saltem dici posse videtur: fallibilistas semper ad novum testimonium, etiam si cum prioribus discrepet opinionibus, apertos esse. Nam propositio, quae hodie iusta et probabilis videtur, novis argumentis aut nova experientia denuo iudicari vel refelli potest. Appellatio fallibilismi in philosophiam delata est a Carolo Sanders Peirce (1839-1914) qui fallibilism(um) ab adiectivo mediaevali fallibilis (fere 'caducus, errans, labilis') duxit atque ita definivit:
Fallibilismus docet scientiam nostram numquam absolutam esse sed semper tamquam natare in continuatione incerti et indeterminati.
- Fallibilism is the doctrine that our knowledge is never absolute but always swims, as it were, in a continuum of uncertainty and of indeterminacy.[1]
Constat iam Pyrrhonem scepticum fallibilismum quendam professum esse, sed fallibilistae hodie omnium opinionum fallibilitate non utuntur ad omnem scientiam in dubium vocandam. Itaque non tranquillitatem animi sed epistemologiam in condicionibus mundi positam sectantur. Fallibilismus Peirceanus, quippe qui realismum scientificum profiteatur, re vera contrarius Pyrrhonismo est. David Hume more fallibilistico inductionem reprehendebat. Putabat enim quamlibet propositionem universalem refelli posse, quod generalizatio inductiva nulla celsiore ratione quam consuetudine usu et repetitione nata obtineri possit.
De fallibilismo Caroli S. Peirce
recensereIn fallibilismo suo defendendo Peirce argumento utitur, quod universalitas, accuratio, vel certitudo absoluta inveniri non possit.[2]
- Certitudinem absolutam inveniri non posse, quod specimen iis exemplis quae extra specimen relicta sint dissimillimum esse possit. Quare etsi omnes cygni tempore t noti forte albi sint, fieri possit, ut vel plurimi cygnorum ignotorum nigri sint.
- Accurationem absolutam inveniri non posse, quod specimen numquam omnes valores mensurabiles praebeat. Illud Peirce recte admonet, fortasse rectius quam ipse cogitavit, nam secundum indeterminabilitatem Heisenbergianam accuratio absoluta in mensuris fundamentalibus inviniri non poterit.
- Universalitatem absolutam inveniri non posse. Etsi perfecte et absolute cognoverimus omnes homines peccatores esse, non poterimus concludere omnes homines in omnibus mundis possibilibus peccatores esse.
Omnes praeterea veritates certas a priori refutabiles esse putabat. Nam si per ratiocinationem veritatem mathematicam sciamus, nec certa neque incerta sit.[3] Itaque nihil aliud dari nisi experientiam immediatam, ex qua veritas mathematica inveniatur. Sed in experientia immediata nihil certi, nihil incerti.
Experientia recta simpliciter apparentiam significat, nec ullum habet errorem, quia nihil aliud nisi suam apparentiam testatur. Eadem causa est, cur nullam praebeat certitudinem. Neque exacta est, quia multa relinquit vaga; nec non exacta quidem; id est, falsam veritatem non habet.
- Direct experience means simply the appearance. It involves no error, because it testifies to nothing but its own appearance. For the same reason, it affords no certainty. It is not exact, because it leaves much vague; though it is not inexact either; that is, it has no false exactitude.[4]
Facile est veritates mathematicas non dubitare. Contra huiusmodi voluntatem Peirce hypnosin profert,[5] nam si quamlibet propositionem ut indubitanter veram hypnosi accipere poterimus, nonne aeque bene adduci poterimus, ut experientiam nostram absolutae propositionum mathematicarum certitudinis credamus ortam esse a quadam animi adfectione hypnosi simili?
Notiones fallibilismo similes in suis disciplinis adhibuerunt Ioannes Dewey, Thomas Kuhn, W. V. O. Quine nec non Carolus Popper, qui doctrinam fallibilismi in falsificationismum vertit.
Notae
recensereBibliographia
recensere- Peirce, Charles S. (1931) The Collected Papers of Charles Sanders Peirce, I: Principles of Philosophy. Harvard University Press.