Fabulae de Nartis
Fabulae de Nartis[1] sive Carmina de Nartis genus est eruditionis vulgaris multorum populorum Caucasi Septentrionalis. Nonnunquam carmina epica de Nartis[2] appellantur, sed saepius oratione soluta narrantur, quam cantantur.
Expansio
recensereGentes, quae fabulas de Nartis noscunt, sunt:
- gentes familiae linguarum Abasco-Adygeicae (Abasci, Adygei, Circassi);
- Osseti;
- Karatchai et Balcari[3];
- Tsetseni et Ingussi[4];
aliaque gentes.
Narti
recensereHeroes fabularum Narti appellantur (Adygeice, Ossetice нарт). Et herois carminum epicorum similes sunt et saepe deis paganis, cum multa mirabilia faciunt et patiuntur. Dei religionis Caucasicae antiquae erant. Narti notissimi sunt:
- Soslan (vel Sosruko, Sasrykva), qui e lapide disrupto natus est. Cum rogavisset, ut temperatus sicut ferrum esset, Curdalagon faber Nartorum eum candefactum in caudicem cavum lacte lupino plenum coniecit, sed dolo Syrdonis caudex brevior fuerat et genua Soslanis non temperata manserunt. Qua de causa post gesta multa a Rota Balsag ignea victus et occisus est, quae volvens omnia nisi betulas obtruncabat; primo Soslan post betulam oblituerat sed rursum volvens Rota Balsag genua eius perrumpit. Soslan sanguine diffluens in grallis eam persecutus est, sed consilio Syrdonis Rota per campum nuper aratum volverat, ubi grallae Soslanis in glaebis demerserunt. Maximus heros fuit, pecora Nartorum servabat et Aldar Mukary gigantem cum septem capitibus occidit.
- Batraz filius Hamyts, e dorso eius sine matre natus, ferreus. Caelum incolat et, cum inter Nartis apparet, tonitrus sonat. Batraze sternuente Narti omnes vento avolabant. Mortem patris sui Hamyts vindicaturus Batraz bellum cum daemonibus caelestibus init; a Nartibus ad sagittam alligatus in arcem daemonum muro perrupto involaverat et permultos ibi interfecit urbemque devastavit, et postea passim hos daemones persequebatur et occidebat, sed a Sole ipse perditus est, ne omnes aboleret.
- Satana vel Schatana formosissima, Uastyrdzhi caelestis filia, quam Dzerassa mater eius iam mortua in regno subterraneo peperit. Soslanem nutrivit, cervesiam et rong (e mele potionem) invenit. Uryzmagi nupta est, quamvis soror eius fuit.
- Uryzmag et Hamyts fratres.
- Syrdon dolosus, quem Georgius Dumézil Lokio comparabat.
aliique.
Notae
recensere- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ Russice нартовский эпос, Francogallice épopée narte etc.
- ↑ "Balcarorum"[1]
- ↑ Ephemeris: Nuntii septimanae (20-26 Iunii 2004).
Bibliographia
recensere- Le Livre des héros. Légendes sur les Nartes (Francogallice vertit Georgius Dumézil), Lutetiae, 2011 (prima editio 1965), 266 p. (ISBN 978-2-07-071646-3) (Francogallice)
- Kinder der Sonne. Die Narten – Das große Epos des Kaukasus / Ed. André Sikojev. Monaci 2005, ISBN 3-7205-2629-1. (Theodisce)
- Nart Sagas from the Caucasus. Myths and Legends from the Circassians, Abazas, Abkhaz, and Ubykhs / Ed. John Colarusso Princeton 2002, ISBN 0-691-02647-5. (Textus apud Google Books) (Anglice)
- Batıray Özbek, Die tscherkessischen Nartensagen (= Ethnographie der Tscherkessen. 3). Heidelbergae 1982, ISBN 3-88326-071-1 (Theodisce)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad fabulas de nartis spectant. |