Exstinctio Cretacea-Palaeogenica,[1] Anglice Cretaceous–Paleogene extinction event (K-Pg), fuit magna exstinctio circiter trium quartarum in orbe terrarum specierum plantarum et animalium, in quo numero fuerunt omnes dinosauri, proavis avium hodiernorum exceptis. Abhinc annorum 66.043 ± 0.011 milies milium per admodum breve tempus accidit, terminum Cretacei Mesozoicique designans, et Palaeogenici Kaenozoicique aperiens.

Saxum e Vyomina. Media imagine videtur stratum canum argillosum (iridio divitissimum) qua recognoscitur terminus Cretaceus Palaeogenicus
Rupes iuxta Drumheller Albertae. Subter strata cinerea Cretacea, supra strata nigra Palaeogenica videntur.
Tabula exstinctionum marinorum maiorum. Exstinctione Cretacea Palaeogenica (K-Pg), ad dextram partem visa, specierum fere 30 % breve temporis spatium exstinctae sunt.

Causa harum exstinctionum fuisse censetur impactum asteroidis qui astroblema Chicxulub in partibus borealibus Yucataniae et sub aquis adiacentibus Caribicis cadens, motus terrae, inundationes, refrigerationem climaticam provocaverit.

Rariores autem sunt species quae hanc exstinctionem supervixerunt, exempli gratia Braarudosphaera bigelowii, alga ordinis Coccolithalium.[2]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Jones, Heather L.; Scrobola, Zacharias & Bralower, Timotheus J. (2021) "Size and shape variation in the calcareous nannoplankton genus Braarudosphaera following the Cretaceous/Paleogene (K/Pg) mass extinction: clues as to its evolutionary success." Paleobiology 47 (4): 680–703.

Bibliographia

recensere
De sequelis

Nexus externi

recensere