Eurybarus
Eurybarus (Grace Εὐρύβαρος, Εὐρύβατος, Εὐρυβάτης) in mythologia Graeca est heros, Euphemi filius progeniesque Axii, dei fluviatilis.
Fabula
recensereEurybarus, iuvenis fortissimus, afflatu divino a Kouretis? ambulabat cum in Alcyoneum incideret, iuvenem perpulchrum, qui a Delphis ad speluncam Sybaris dracaenae in Cirphide? monte ducebatur ut ibi immolaretur ad Delphicos ab eius minis liberandos. Eum autem prima specie amare incipiens, finemque talis casus rogans, Eurybarus mox intellexit eum nec defendere nec ut misere periret sinere poterat. Diadema ergo ab eius capite abscidit, sibi imposuit, et iussit ut se ipsum pro eo traderetur. Cum primum speluncam intravit, Sybarim e cubile traxit atque a rupibus deiecit. Capite radices montis iciente, drakaina evanescuit. E saxo tum exortus est fons, quem incolae Sybarim appellant.
Bibliographia
recensere- Antoninus Liberalis. Metamorphoses, 8.