Europa plurium seu duarum velocitatum (etiam "Europa geometriae variabilis" seu "Europa nuclearis" vocata) est conceptio ut diversae Unionis Europaeae partes diversimode, diversis gradibus secundum statum politicum ipsius nationis integrentur. Enimvero, Europa multarum velocitatum est nuper ipsa rerum condicio, cum solum civitatum sociarum quaedam pars eurozonam et zonam Schengenianam constituant. Sicut alia integrationis distinctae genera, conceptio ipsa latiorem et profundiorem Unionis integrationem praeter repugnantiam politicam conservare studet.

Conceptio eiusque actualitas

recensere

Conceptio ipsa tum in discursum politicam ingressa est, cum Unio Europaea, bello frigido exacto, Orientem versus augeri coepisset, quaestioque orta est, quomodo Unionis extensio cum eius immersione congrueret[1]. hoc est, quemadmodum impediatur, ne imminens augendi processus "unionem inter homines indies propinquiorem" temperet, velut foedus anno 1957 ictum describit. Anno 1994, etiamnum tempore EU12, Wolfgang Schäuble et Karl Lamers documentum in lucem protulit, in quo de Europa continentali tractarunt[2]. Quae idea praesagiebat hanc continentalem Europam effectum quendam centripetam habiturum esse, quae magnetis more reliquam Europam attrahet. Huius ideae prodromus fuit consilium excogitatum a duobus consiliariis Helimuti Kohl, quod Iulii anno 1989 in lucem ediderunt. Mertes et Prill Europam circulorum concentricorum appellavit, circa nucleum quendam foederalem constituta, quae ex sex civitatibus vetustissimis, inter se simillimis constat. Anno 1994, hanc pristinam conceptionem revocabant.[3]

Conceptio Europae plurium velocitatum reviviscebant quidam, propter coepta quae sequentur:

  • eurozona, cum viginti civitatibus sociis et duabus in ERM II Omnes civitates sociae, Dania excepta, pacti sunt, ut foederi adsciscerent, sed nuperrime nemo consilium habet ita faciendi.
  • zona Schengeniana, cum 27 civitatibus, 23 membris Unionis Europaeae et quattuor mebris quae Unioni non consociabant. Excludit autem quattuor Unionis membra, omnes, quibus obligatum est, ut adiungantur in posteritate, Hibernia excepta.
  • alia incepta ad nonnullas civitates restricta (European Defence Initiative, Prüm Convention)
  1. Marcin Zaborowski: Germany and EU Enlargement: From Rapprochement to "Reaproachment"? In: Helene Sjursen (Ed.), Enlargement in perspective, ARENA Report February 2005, p. 46.
  2. Michael Mertes / Norbert J. Prill: Der verhängnisvolle Irrtum eines Entweder-Oder. Eine Vision für Europa, Frankfurter Allgemeine Zeitung 19 July 1989.
  3. Michael Mertes / Norbert J. Prill: Es wächst zusammen, was zusammengehören will. "Maastricht Zwei" muss die Europäische Union flexibel machen, Frankfurter Allgemeine Zeitung 9 December 1994, p. 11.