Henricus Fermi (29 Septembris 1901; 28 Novembris 1954) fuit physicus Italicus, radiactivitatis et physicae statsticae peritus, Praemio Nobeliano anno 1938 laureatus. Particulae primariae omnes quarum semi integrum est turbor pro eius nomine fermiones vocantur.

Wikidata Henricus Fermi
Res apud Vicidata repertae:
Henricus Fermi: imago
Henricus Fermi: imago
Henricus Fermi: subscriptio
Henricus Fermi: subscriptio
Nativitas: 29 Septembris 1901; Roma
Obitus: 28 Novembris 1954; Sicagum
Patria: Regnum Italiae, Italia, Civitates Foederatae Americae

Familia

Coniunx: Laura Fermi

Memoria

Sepultura: Oak Woods Cemetery

Biographia

recensere

Alumnus Scholae Normalis Superioris Pisarum fuit. Anno 1922 physicae laureatus est. Anno 1926 professor apud Studium Urbis Romanum creatus est.

Anno 1938 propter vexationes et leges Fascismi contra Iudaeos Fermi, Iudaeam Lauram Caponem in matrimonio habens, in Civitates Foederatas migravit ubi mox professor apud Universitatem Columbiae creatus est.

Die 28 Novembris 1954, annos quinquaginta tres tantum natus, cancro stomachi obiit. Praeter particulum fermionem elementum fermium et asteroides 8103 Fermi nomen eius ferunt.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricum Fermi spectant.
  • De Henrico Fermi in pagina Nobeliano Physicae Praemio dicata (Anglice)