Eluana Englaro
Eluana Englaro (Leuci die 25 Novembris 1970 nata; Utini die 9 Februarii 2009 mortua) fuit mulier quae septendecim annos sine sensu propter autocineti sinistrum casum mansit, quam pater artificiose nutrire nolebat, sed papa Benedictus XVI et Conferentia Episcopalis Italiae dixerunt hoc, quod multi (et etiam episcopus quidam[1]) quasi caritatis officium putabant, esse euthanasiam, ergo secundum Ecclesiae Catholicae doctrinam malum.
Administratio Silvii Berlusconi, contra iudicum sententiam, die 6 Februarii 2009 ut cibus et aqua ei manu darentur iussit, sed Georgius Napolitano, Italiae praeses, assensum suum decreto denegavit.
Nota
recensere
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |