Agitatio Australis El Niño / La Niña (Anglice: El Niño / La Niña–Southern Oscillation) est quasiperiodicum climatis exemplar quod trans tropicam Oceanum Pacificum circa quinos annos fit. Locutio Agitatio Australis ad variationes temperaturae superficiei tropicae Oceani Pacifici orientalis, calefactionem et refrigerationem El Niño[2] et La Niña vicissim appellatas, et in pressu superficiali aeris in tropico Pacifico occidentali spectat. Hae variationes arte coniunguntur: calidus status oceanicus, El Niño, altum aeris pressum superficialem in Pacifico occidentali, cum status frigidus, La Niña, humilem aeris pressum superficialem in Pacifico occidentali comitatur.[3][4] Machinationes quae hanc agitationem efficiunt iam investigandae sunt.

El Niño a TOPEX/Poseidone anno 1997 observatum. Regiones albae ante tropica Americae Septentrionalis et Americae Australis litora lacum aquae calidae indicant.[1]

El Niño et La Niña, summae huius exemplaris climatis agitationes, caelum extremum, sicut inundationes et siccitates, in multis orbis terrarum regionibus efficiunt. Civitates crescentes quae ex agricultura piscatuque dependent, praecipue civitates ad Oceanum Pacificum adiacentes, maxime commoventur. In usu populari, Agitatio Australis El Niño tantum "El Niño" saepe appellatur; hoc nomen ad Iesum infantem Hispanice spectat, quia calefactio sollemnis in Pacifico prope American Australem circa tempus Christi Natalis saepissime animadvertitur.[5]

Nexus interni

  1. "Independent NASA Satellite Measurements Confirm El Niño is Back and Strong". NASA/JPL 
  2. Latine Puellus apud Stephanum Berard (vide disputationem); vel fortasse Puerulus.
  3. Climate Prediction Center (2005-12-19). "Frequently Asked Questions about El Niño and La Niña". National Centers for Environmental Prediction 
  4. K. E. Trenberth, P. D. Jones, P. Ambenje, R. Bojariu , D. Easterling, A. Klein Tank, D. Parker, F. Rahimzadeh, J. A. Renwick, M. Rusticucci, B. Soden, et P. Zhai. "Observations: Surface and Atmospheric Climate Change". In Solomon, S., D. Qin, M. Manning, Z. Chen, M. Marquis, K.B. Averyt, M. Tignor and H.L. Miller. Climate Change 2007: The Physical Science Basis. Contribution of Working Group I to the Fourth Assessment Report of the Intergovernmental Panel on Climate Change. Cambridge,UK: Cambridge University Press. pp. 235–336 .
  5. "El Niño Information". California Department of Fish and Game, Marine Region .

Bibliographia

recensere

Nexus externus

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Agitationem Australem El Niño / La Niña spectant (ENSO, El Niño).