Egregorus
Egregorus (Graece ἑγρήγορος 'custos, spectator') est notio occulta quae formam cogitationis vel communem gregis mentem repraesentat, entitas psychica se dirigens quae in cogitationibus gregis hominum consistit, quas praeterea movet. Coniunctio symbiotica inter egregorum et suum gregem cum recentioribus notionibus non occultis corporationis (ut entitas legitima) et mema comparata est
Historia
recensereVocabulum a Victore Hugo poeta Francico excogitatum est, primum poemati La Légende des Siècles ('Legenda saeculorum') anno 1859 Francice adhibitum. Eliphas Lévi, in libro Le Grand Arcane, egregoros cum spectatoribus angelicis comparat, de patribus traditionalibus nephilim, quos "entitates terribiles" appellat, quae "nos immisericorditer contundunt quia insciae vitae nostrae sunt."[1][2] Notio egregori sese ut forma cogitationis gregis in operibus Ordinis Hermetici Aurorae Aureae et Rosicrucianorum evoluta est,[3] et a Valentino Tomberg et aliis scriptoribus commemorata est. Bene nota est nomine GOTOS Fraternitatis Saturni.[4]
Nexus interni
Notae
recensereBibliographia
recensere- Bernstein, L. S. 1998 Egregor. The Rosicrucian Archive. Confraternity of the Rose Cross.
- Butler, Walter Ernest. 1970. The Egregore of a School. The Servants of the Light (www.servantsofthelight.org).
- Flowers,S. Edred. 1995. Fire & Ice: Magical Teachings of Germany's Greatest Secret Occult Order. Llewellyn's Teutonic Magick Series. Ed. 2a. Llewellyn Publications. ISBN 0-87542-776-6.
- Lévi, Eliphas. 1868. Le Grand Arcane.
- Nathan, Paco Xander. 2001. Chasing Egregors. The Scarlet Letter 6(1). Scarlet Woman Lodge, Ordo Templi Orientis.