Ecclesia

credentes autem civitatis, qui profitentur fidem in Christo Iesu
(Redirectum de Ecclesia Christi)
Vide etiam paginam discretivam: Ecclesia (discretiva).

Ecclesia Christiana (-ae, f., a Graeco ᾿ἐκκλησία 'evocatio') est communio fidelium vel et domus eius in cuius nomine conveniunt fideles. Vocabulo, quod ad Christianos attinet, haec significantur:

  • mysticum Christi corpus; id est communio fidelium (quae saepe aequatur cum forma visibili, e.g. in Ecclesia Catholica vel in variis aliis partis (sectis) eaedem ecclesiae, ut in secta Protestantium)
  • contio (vel concio) Christianorum, qui uno loco se congregant, e.g. Ecclesia Christi Regis Atlantae, quasi partem formant ipsius Corporis Christi.
  • aedes sacrae (domus Dei), ubi congregantur Christiani, praesertim die Dominica. Ex Can. 1214: Ecclesiae nomine intellegitur aedes sacra divino cultui destinata, ad quam fidelibus ius est adeundi ad divinum cultum praesertim publice exercendum. Vide commentationem 'Ecclesia (aedificium)'.
Iuvenes Christiani ante ecclesiam cathedralem Coloniae.
Aedes ecclesiae cum turri campanili sive campanario et sepulcreto in Tirole Meridionali.

etiam sensu latiore:

Nexus interni

Nexus externi

recensere