Ducatus Aquitaniae
Ducatus Aquitaniae vel Guiennae, Francogallice duché de Guyenne, est antiqua provincia Franciae, olim ducatus, cui Burdigala fuit urbs capitalis. Eius duces, a matrimonio Henrici II et Alienorae Aquitaniae ad Belli Centum Annorum terminum, Angliae fuerunt quoque reges.
Gubernium Aquitaniae vel Guiennae, limitibus suis saeculo XVIII coactum, pagos Burdigalensem, Petrocoriensem, Agennensem, Cadurcensem, Rutenensem comprehendit. Cum gubernio Vasconiae in una provincia militari, nomine Guyenne et Gascogne scilicet Guienna et Vasconia, comprehensum est. Guiennae maxima pars in praefecturas hodiernas Girumnae, Dordoniae, Oldi, Oldi et Garumnae, Tarnis et Garumnae, Aveyronis, e fluminibus nominatas, anno 1790 conversa est.
Bibliographia
recensere- Jean Besly, Histoire des comtes de Poictou et ducs de Guyenne. Lutetiae: Robert Bertault, 1647 (Textus apud Google Books)
Vide etiam
recensereNexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 43°58′37″N 0°10′34″W • Большая российская энциклопедия |
Provinciae militares Franciae usque in annum 1789