District 9 (2009)
Suburbium nonum

Editicia imago pelliculae. Hoc scribit: "Regio prohibita - solum pro hominibus"
DispositorNeill Blomkamp
ScriptorNeill Blomkamp Terri Tatchell
Primi actoresSharlto Copley
CompositorClinton Shorter
Duratio112 min.
LinguaAnglica, Batava Capitensis

District 9, Latine fere Suburbium nonum, est pellicula rerum futurarum moderatoris Neilis Blomkamp, quae fingit alienigenarum? adventum ad Tellurem. Pellicula speculatur praecipue arduam consociationem vitamque communem diversorum generum viventium, id est hominum atque alienigenarum.

De fabula

recensere

Anno 1982, ingens navis spatialis extranea ad Tellurem appellit et ad caelum urbis Ioannisburgi in Africa Australi pervenit. Hic immota moratur dies multos, usque quo homines exspectatione fessi eam intrant et inveniunt magnam multitudinem collectam alienigenarum debilium atque diu inedia laborantium, numero fere decies centena milia. Inveniuntur etiam nonnulla tela instrumentaque aliena, quibus tamen homines uti nequeunt cum cellulae alienae solum ea operari cogere possint. Statim alienigenae in terram transferuntur, aluntur, examinantur, et de iis late disseritur. In urbem admittuntur, sed aspera fit communio specierum: nam homines propter inusitatum modum vivendi horum rudium alienigenarum, qui omnino ignorare videntur privatam possessionem bonorum, iis diffidare primum, dein eos timere atque repellere incipiunt. Cum nesciatur alienigenarum nomen, simpliciter "non humani" vocantur, et irridenter prawns, id est fere Latine cammari vel astaci, propter physicam similitudinem cum crustaceis.

Tempore transeunte, alienigenae a humanis despecti paulatim e publicis locis Ioannisburgi repelluntur, et populus urbis petit ut separatim vivant: igitur conditur Suburbium nonum, id est praecinctus locus prope urbem ubi omnes alienigenae collecti contineri possunt. Hic domos parvulas instruunt et aegre sub imperio hominum vivunt: nam humana societas MNU appellata (Anglice Multi-National United) alienigenas assidue aspicit ut fraude modum tela potentissima eorum utendi capiat ad usum belli.

Spatio viginti annorum, ob pollutionem, crimen, furtivum commeatum atque immoderatam procreationem alienigenarum, qui ab ovis nascuntur, Suburbium nonum fit talis insanus locus formidinis, ut primo id armis tueri, dein autem etiam id pro novo loco relinquere necesse sit. Itaque societas MNU legatos militesque mittit, Vico van der Merwe? duce, ad alienigenas cogendos ut se domis relictis ad Suburbium decimum futurum moveant.

Cum intraret domum alienigenae cuiusdam Christopher Johnson appellati (nam homines alienigenis nomina humana dederunt), Vicus invenit novam alienamque capsulam liquidi ignoti plenam, quod eum invitum venenat. Haec est ars liquidi, quod, ADN alieno iniecto, cellulas humanas mutet ut corpus alienigenarum simulent. Etenim Vicus paulatim mutare incipit atque corpore alienigenis similior fieri.

Post aliquot dies Vicus e comitibus suis ipsis propter deformitatem suam fugiens et Christopher, qui cum alienigenis ceteris Tellurem relinquere vult, iterum in Suburbio nono amiciter congrediuntur atque unum alterum iuvare inter se statuunt.

Nexus interni