Disputatio:Ordo crescentis lunae

Latest comment: abhinc 4 annos by Andrew Dalby in topic Historia

Historia

recensere
Ctitor primus anno 1382 fuerat Carolus III rex Neapolitanus. Finis ordinis erant pacis inter nobiles rebelles servatio, navigationis promotio et navium longarum cultus. Insuper reginae coronatio occasio grata erat.
Scutum ordinis fuit navis aurea in undis tumultuosis et sententia equitum Latina Non cedo tempori. Quam socii in redimiculo cum conchis et lunis crescentibus portabant. Palla equitum lilia picta habuit. Ad laevam inveniebatur navigium, ordinis signum, et caput operiebatur petaso nigro. Ctitore anno 1386 mortuo abolitus est iste sodalitas.

Haec "historia" addita est dum paginam augebam. Est historia non Ordinis crescentis lunae sed Ordinis navis vel argonautarum (de:Orden der Argonauten). Fontes recentes, quos in bibliographia cito, nihil commune vident inter ordines anteriores ordinemque crescentis lunae. Mea mente alia pagina de Ordine argonautarum scribere necesse est. Andrew Dalby (disputatio) 20:44, 26 Maii 2020 (UTC)Reply

Tamen in versione Nederlandica Vicipaediae nl:Orde van de Halve Maan (Napels) continuatio inter Neapolitana et Francica utique datur. Quod cum ita sit, non sum expertus. Giorno2 (disputatio)
Neque ego! sed novam paginam e fontibus fidei dignis hoc tempore augere conabor, non e Vicipaediis :)
Fontes recentes, quos usque adhuc vidi, de continuitate nihil dicunt. Fons nullus, neque recens neque priscus, usque adhuc repperi de "Ordine crescentis" ante Renatum Andegavensem exstantem. De Ordine ("Argonautarum"? "navis"? sine nomine?), quem Carolus III condiderat, duos fontes usque adhuc habeo, quorum unus suggerit, sine certitudine, sine fonte primario, Renatum aliquid de illa Ordine antiquiori fortasse scivisse. Quo erudito citato, res a te scriptas de ordine antiquiore rursus inserere oportebit. Andrew Dalby (disputatio) 08:57, 27 Maii 2020 (UTC)Reply
... aut "Argonautarum" aut "navis"! Fontibus pluribus iam repertis, aliam paginam de illo ordine incipio textumque tuum ibi pono. Spero me bene fecisse. Andrew Dalby (disputatio) 15:19, 27 Maii 2020 (UTC)Reply
Revertere ad "Ordo crescentis lunae".