Ordo Argonautarum
ordo equitum
Ordo Argonautarum[1] sive Ordo Navis[2] anno 1382 a Carolo III rege Neapolitano conditus est. Fines ordinis erant pacis inter nobiles rebelles servatio, navigationis promotio, et navium longarum cultus. Insuper reginae coronatio occasio grata erat. Ctitore? autem anno 1386 mortuo abolita est ista sodalitas.[3]
Scutum ordinis fuit navis aurea in undis tumultuosis, et sententia equitum Latina "Non cedo tempori". Quam socii in redimiculo cum conchis et lunis crescentibus portabant. Palla equitum lilia picta habuit. Ad laevam inveniebatur navigium, ordinis signum, et caput operiebatur petaso nigro.
Notae
recensere- ↑ "Ordo Argonautarum": Kolinovics (1789). "Equites ordinis Argonautarum": Valentin Trichter, Curiöses Reit- Jagd- Fecht- Tantz- oder Ritter-Exercitien-Lexikon, 1742 (col. 643 apud Google Books).
- ↑ "Traduntur Statuta Ordinis Navis, quem Carolus III. Siciliae rex . . . instituit anno 1381": Pasinus (1749) (p. 461 apud Google Books).
- ↑ Michael T. Reynolds, "René of Anjou, King of Sicily, and the Order of the Croissant" in Journal of Medieval History vol. 19 (1993) pp. 125–161 ad p. 134.
Bibliographia
recensere- Opera antiquiora
- Gabriel Kolinovics Senquicziensis, Chronicon militaris Ordinis equitum Templariorum (Pestinis: litteris Trattnerianis, 1789?) (appendix p. 286 apud Google Books)
- Iosephus Pasinus, Codices manuscripti Regii Taurinensis Athenaei (Taurini, 1749) (p. 461 apud Google Books)
- Eruditio recentior
- D'Arcy Jonathan Dacre Boulton, The Knights of the Crown: the monarchical orders of knighthood in later medieval Europe (1987) pp. 289-291