Disputatio:As

Latest comment: abhinc 4 annos by Marcus Terentius Bibliophilus

Miror equidem cum ceteras mutationes a Iacobo Amore factas, tum quod grammata in granos mutavit. Quid pendeat granus nescio nec Iacobus nobis de ea re commentariolum in Vicipaedia scripsit : at nisi idem pendet atque gramma pondera absurda nunc sunt. Nonnumquam dubito utrum Iacobus re vera Vicipaediam meliorem facere cupiat an potius omnia disturbare quae non ipse scripserit. Marcus Terentius Bibliophilus (disputatio) 14:44, 14 Maii 2013 (UTC)Reply

Sed 'gram' = gramma = "SI unit symbol: g" ; cum gr. = contractio vocabuli "grain or troy grain (Symbol: gr)." Unum granum = 64.79891 milligrammata. Aliquis scripserat gr. non g, manifeste 'granum' significans. Si vocabulum pro 'grain' non est granum, quid est? IacobusAmor (disputatio) 19:21, 14 Maii 2013 (UTC)Reply

De grammatibus agitur, millesima parte chilogrammatis, ut in ceteris Vicipaediis. Marcus Terentius Bibliophilus (disputatio) 13:27, 15 Maii 2013 (UTC)Reply

Quales vicipaediae maiores gramma litteris et puncto gr. imminuunt? Per Systema Internationale, sigla nobis permissa sunt g—non gr. (quod 'granum' significat). Vicipaedia Francica ait: "Le symbole du gramme est g (sans point, sauf si le symbole se trouve en fin de phrase)." IacobusAmor (disputatio) 14:03, 15 Maii 2013 (UTC)Reply

Recte dicis mi Iacobe : nihilominus abbreviatio gr in usu volgari est (exempli gratia in commentario As Francogallico plus quam semel hanc abbreviationem gramma significantem inveneris (nec scriptioni interfui). Marcus Terentius Bibliophilus (disputatio) 15:11, 15 Maii 2013 (UTC)Reply

Contractio gr. in Anglia et America 'granum' vulgariter significat. Since the French wiki erroneously writes gr. ('grain') where it means g ('gramme'), it'll eventually be corrected. IacobusAmor (disputatio) 10:42, 16 Maii 2013 (UTC)Reply

Itaque abrogavi mutationes tuas : haec pondera hic dantur ut lectores Romanarum rerum non periti certiores fiant in hodiernis mensuris. Omnes de chilogrammatis et grammatis ratione aliquid audierunt, de granis perpauci. Praeterea in granis numeri falsi sunt. De notatione grammatis, ut tibi videtur : nihil curo. Marcus Terentius Bibliophilus (disputatio) 13:27, 15 Maii 2013 (UTC)Reply

Dicit qui nihil quoque ut videtur de vocabulo cusus curat, quod ipse in nonnullis commentariis scripserat, vocabulum falsum quod ad hunc commentarium per capsam quaerendi primum duxerat. IacobusAmor (disputatio) 14:03, 15 Maii 2013 (UTC)Reply

"Cusus" est participium passivum verbi "cudere", verbum technicum artis monetariae. Exempli gratia "argentum cudere" apud Terentium, Heautontimorumenos 740 = monetam ex argento facere. Passivum apud eundem Terentium invenitur, Eunuchus 381. Non primus hoc verbum in Vicipaedia posui : nam Andrew Dalby "incusus " de nummis usurpare solet, e.g. Nummi Arsinoae II commemorativi, linea 3 et passim alibi. Ego quidem "percussus" praefero, itaque "cusus" variationis causa posui. Correctio tua ergo inutilis et adrogans est, non tamen mi displicet. "Incusus" vito quia Francogallice "monnaie incuse" est moneta cavata atque nummi cum typo cavo et apud Garecos antiquos fuere et apud Romanos tempore Reipublicae. Vale. Marcus Terentius Bibliophilus (disputatio) 15:29, 15 Maii 2013 (UTC)Reply

A libris meis et a computatro meo remotus perpauca hodie addere possum, sed ' nummus "cusus" ' (sic) in Googlum inscripsi et Latinitatem veram recepi. Ita "cusus" est forma iam ab aliis adhibita. Ego, pro certo, saepe "incusus" dixi. Andrew Dalby (disputatio) 16:41, 15 Maii 2013 (UTC)Reply
Vide quod de verbo cudo, cudere aiunt dictionaria Latina-Anglica:
  • In Lewis & Short (1879), systema perfectivum deest, et omne verbum = "rare and only ante-class., and in postAug. prose."
  • White's (1928): "no perf. nor supine"; h.e., systema perfectivum deest.
  • Cassell's (1968): systema perfectivum non monstratum, ergo deest.
Just because a preclassical writer used (assuming the textual transmission has been accurate) a rare term in a poetic text doesn't mean it's suitable for the prose of a reference work, in which readers expect the style to be of a "standard" variety, conveying facts in a dependably straightforward manner, avoiding phrases & words that, like cusus, "stick out like a sore thumb." Those seeking a classical style will note that Lewis & Short tell us the entire verb, not just a hypothetical perfective system, was out of favor during the aetas aurea of the classical period. The major writers of that era had plenty of chances to use it, but they apparently didn't. That should tell us something. ¶ Incusus, -a, um may be a perfectly good participle—if you're writing poetry: Lewis & Short say incudere = "poet., used only in part. pass." ¶ Sorry for not Latinizing, but time is too short today to engage the little gray cells appropriately. IacobusAmor (disputatio) 10:42, 16 Maii 2013 (UTC)Reply

Angli quoque ǃ Marcus Terentius Bibliophilus (disputatio) 14:00, 27 Ianuarii 2020 (UTC)Reply

Revertere ad "As".