Dionysius Heracleotes
(Redirectum de Dionysius Clearchi filius)
Vide etiam paginam discretivam: Dionysius.
Dionysius Clearchi filius Heracleotes (Graece Διονύσιος), qui saeculo IV a.C.n. exeunte floruit, Antigoni Monophthalmi coaevus, fuit huius regis sectator et urbis Heracleae Ponticae tyrannus. Fuit enim filius tyranni Clearchi fraterque Timothei, cui succedit anno 337/336 a.C.n. Alexandro Macedoni mortuo Dionysius in matrimonium duxit Amastrem, Crateri olim uxorem. Filia Dionysii et Amestris (nomine hodie incerto) Polemaeo Polemaei filio nupsit. Dionysius ante annum 301 a.C.n. mortuus est.
Fontes
recensere- Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 16.88.5, 20.77.1
- Nymphis, FGrHist 432 F 10 apud Athenaei Deipnosophistas 549a-d
- Memnon Heracleotes, FGrHist 434 F 2-4
- Strabo, Geographica 12 544
Bibliographia
recensere- "Prosopography of Antigonos's Friends and Subordinates" in Richard A. Billows, Antigonos the One-Eyed and the Creation of the Hellenistic State (Berkeley: University of California Press, 1990) no. 32, p. 380
- J. Kaerst, "Dionysios (66)" in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft edd. G. Wissowa et alii (Stuttgart, 1893-1972 ~ ~)
- W. W. Wroth, A Catalogue of Greek Coins in the British Museum vol. 13: Pontus, Paphlagonia, Bithynia, and the Kingdom of Bosporus (Londinii, 1889) pp. 141-142