De germanis, non de Gallis duo triumphant consules

De germanis, non de Gallis duo triumphant consules est versus ambiguus, metro populari accommodatus, quo die 31 Decembris 43 a.C.n. Lucii Munatii Planci et Marci Aemilii Lepidus milites triumphantes imperatores suos exsecrati sunt. Isti enim re vera ex Hispania et Gallia triumphum reportaverant; ambo autem in proscriptionibus recentissimis "germanos" seu cognatos suos aut interficere curaverant aut in exsilium mittere (scilicet L. Aemilium Paullum triumviri fratrem; L. Plotium Plancum Munatii Planci fratrem). Velleius Paterculus (Historiae 2.67) sic narrat: "Eoque inter iocos militaris, qui currum Lepidi Plancique secuti erant, inter exsecrationem civium usurpabant hunc versum: De germanis, non de Gallis duo triumphant consules."

Effigies Lepidi in denario titulato LEPIDUS.PONT.MAX III.V.R.P.C.
Statua ad honorem Lucii Munatii Planci apud muncipium Lugduno erecta.

Nexus interni

Bibliographia

recensere


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.