Lucius Aemilius (Lepidus)[1] Paullus fuit senator rei publicae Romanae saeculo I a.C.n. Consul meruit anno 50 a.C.n. et Caesaris postulatis vehementer obstitit[2] Fuit filius M. Aemilii Lepidi (consulis 78 a.C.n.), frater triumviri M. Lepidi (et nihilominus anno 43 a.C.n. proscriptus[3]) et pater Paulli Aemilii Lepidi.

Denarius circa 62 a.C.n. a Lucio Aemilio Lepido Paullo cusus in maiorem gentis suae honorem cum triumvir monetalis erat. Ex una parte caput deae Concordiae velatum, ex altera parte tropaeum ostenditur cum Macedonum rege Persa et duobus filiis captivis. Vir maior in toga victor Aemilius Paullus Macedonicus esse cognoscitur.

Quamquam inimicus Caesaris cum consulatum iniit, dicitur ab eo 1500 talenta accepisse ad basilicam Aemiliam ornandam ; quapropter in consulatu proconsulem Galliarum a collegae inceptis tuebatur[4].

De denariis

recensere
 
Denarius cuius una pars tantum (Concordia) a Paullo Lepido signata est. Alteram partem collegae Scribonio Liboni reliquit (Puteal Scribonianum).

Anno 62 a.C.n. triumvir monetalis fuit atque duos denarios signavit, alterum per se et alterum una cum collega Scribonio Libone.

  • Quem solus signavit ex una parte caput velatum et diadematum deae Concordiae praebet cum titulo PAVLLVS LEPIDVS CONCORDIA et ex altera tropaeum armis ornatum et iuxta laeva tres captivos (regem Persen et duos filios) et dextra consulem togatum Lucium Aemilium Paullum Macedonicum cum titulo TER PAVLLVS (aut nonnumquam PAVLVS)[5]. Ita maiorum gloriam memorabat. Adverbium ter vel ter(tium) ad imperatorias adclamationes spectare videtur quoniam Macedonicus duos tantum triumphos celebravit.
  • Alterius denarii unam tantum partem signavit Concordiae capite ut supra descriptum est. Aversa pars Puteal Scribonianum exhibet, monumentum a collega Scribonio Libone selectum[6].

Plura legere si cupis

recensere
  1. Hoc cognomen in fontibus nullibi reperitur; cf. T. R. S. Broughton, The Magistrates of the Roman Republic vol. 3 (Atlanta 1986) p. 9.
  2. Appianus, Bell. civ. II,26.
  3. Plutarchus, Cicero 46 et Antonius 19.
  4. Dio Cassius 40.63. Plutarchus, Pompeius 58 et Caesar 29. Cicero Ad Att. 6.3.4. Suetonius, Div. Iul. 29.2.
  5. Babelon Aemilia 10. Crawford 415/1. Exemplaria in Museo Britannico
  6. Babelon Aemilia 11. Crawford 417/1. Exemplaria in Museo Britannico

Nexus externi

recensere


Antecessores:
M. Claudius Marcellus et Servius Sulpicius Rufus
Consul
50 a.C.n.
cum
Gaio Claudio Marcello
Successores:
Lucius Cornelius Lentulus Crus et Gaius Claudius Marcellus