Dasein
Dasein (Theodisce da 'hic' + sein 'ens'), Latine fortasse adens sive existentia significans, est notio principalis in philosophia existentiali a Martino Heidegger, praecipue in "Sein und Zeit," (Ens et tempus) suo magno opere, exposita. Heidegger vocabulum dasein adhibet ad significandum usum entis qui omnibus homines est proprius. Ergo, haec experientia est genus entis quod gravissima agnoscit disceptanda philosophica, inter quae personalitas, mortalitas, et anxietas vel dilemma vel admirabilia vivendi in coniunctionibus cum aliis hominibus cum singulus ad extremum solus in se vivat.
Nexus interni
- Cura
- Exsistentia
- Res-in-se (Theodisce Ding-an-sich)
- Terminologia Heideggeriana
Haec stipula ad philosophiam spectat. Amplifica, si potes! |