Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae

Dapanji (Sinice 大盤雞 dàpánjī; Uigurice چوڭ تەخسە توخۇ قورۇمىسى, chong texse toxu qorumisi) est ferculum Uiguro-Sinense in pullo.

Dapanji in Ürümqi.

CompositioRecensere

Pullum aperies a navi, in offulas dissecas. Condies cepullis, gingibere, alio, doubanjiang Pixianensi, douchi Yongchuanensi et subassas.

Teres piper, feniculi et coriandri semen, anisum stellatum, caryophyllum, fagaram, amomi fructum, cinnamum, cuminum, capsicum siccatum. Liquamine soia et cerevisia suffundes; temperabis. Adicies patatam, capsicum viride. Ex iure suo inferes.

BibliographiaRecensere

  • Nate Tate, Mary Kate Tate, Feeding the Dragon: A Culinary Travelogue Through China with Recipes (Andrews McMeel Publishing, 2011. ISBN 9781449401115 p. 243 ("Big plate o'chicken or da pan ji")