Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo : Lamiales 
Familia : Bignoniaceae 
Genus : Cydista 
Miers
   
Subdivisiones: Species
Vide commentarium.

Cydista est genus quod in plus quam viginti lignearum, speciosarum, sempervirentium, ornamentalium terrae humilis fruticum lianarumque speciebus consistit, quae regiones a Mexico medio meridianoque ad Paraguaiam et Brasiliam orientalem habitant. Plantae huius generis disco nectarifero carent et syndroma multiple-bang flowering (Anglice) monstrant. Omnes generis species sunt lianae fasciculis florum infundibulorum praeditae, quae bis anno florent, vere et autumno.

Plantis sunt multi caules, foliis oppositis, ovalibus, nitidis, atroviridibus; cirrhis qui ex axillis foliiferis scandunt. Folia contunda Allium sativum redolent. Flores purpurei aperiunt, sed se ad clariorem colorem lavandulum mutant, tum paene ad album pallescunt. Fructus sunt lineares et oblongi. Semina sunt alata.

Nexus externi

recensere
  Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Plant Name Index • USDA Plants Database
 
stipula

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!