Bignoniaceae sunt plantarum florentium ordinis Lamialium familia, quae circa 650–750 species in 116–120 generibus comprehendit. Membra familiae plerumque sunt arbores et frutices, et rarius lianae (plantae generum Podraneae et Macfadyenae) et plantae herbaceae. Familia et genus Bignonia ex Ioanne Paulo Bignon ab Iosepho Pitton de Tournefort eius discipulo anno 1694 appellabantur.
Multae huius familiae species sunt plantae ornamentales, praecipue ob magnos et saepe coloratissimos flores. Gravis familiae species est Crescentia cujete, et gravia genera in horticultura culta sunt Campsis, Catalpa, Jacaranda, Kigelia, Pandorea, Spathodea, et Tabebuia.
Nexus interni