Cuniculus Seikan[1] (Iaponice 青函隧道) est cuniculus ferriviarius Iaponiae. Insulas Honsuam (praefectura Aomoriensis) et Esoniam coniungit. Sub freto Sangarico[2] situs est. Longitudinem 53,85 chm habet, quarum 23,3 sub aqua it. Ante cuniculum radicalem Gothardianum constructum cuniculus orbis terrarum longissimus fuit.

Introitus cuniculi in Honsua
Cuniculus Seikan in tabula

Historia

recensere

Annis tricesimis saeculi XX consilium cuniculi aedificandi ortum est. Anno 1954 quinque naves traiectoriae, quae per fretum Sangaricum traiectum facerent, pleni hominibus, a typhone demersae erant et delineatio cuniculi incepit. Cuniculus ipse ab anno 1964 aedificabatur et anno 1988 perfectus est.

Shinkansen tramina, ad usum quorum cuniculus anno 2016 refectus est, a Tokio ad Hakodate Esoniae urbem 4 horas et 2 minuta per Seikan eunt.

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. E.g. Gulielmi Dunker Index molluscorum maris Iaponici, Cassellis Cattorum 1882, p. 131 (Textus apud Google Books)

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad cuniculum Seikan spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 41°18′57″N 140°20′6″E • OpenStreetMap • Store norske Lexikon