Coslinum[1][2][3], Cussalinum[4] vel Cossalinum[5] (Polonice: Koszalin, Theodisce: Köslin) est urbs magna Pomeraniae, nunc in Poloniae parte boreo-occidentali sita.

Wikidata Coslinum
Res apud Vicidata repertae:
Coslinum: insigne
Coslinum: insigne
Civitas: Polonia
Locus: 54°11′25″N 16°10′54″E
Numerus incolarum: 105 883
Zona horaria: UTC+2, UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Piotr Jedliński
Procuratio superior: West Pomeranian Voivodeship

Geographia

Superficies: 98±1 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Gmina Mielno, Gmina Będzino, Gmina Biesiekierz, Gmina Świeszyno, Gmina Manowo, Gmina Sianów

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Focheum, Troca

Tabula aut despectus

Coslinum: situs
Coslinum: situs
Aedificium cursus publici Cossalinensis, anno 1884 stylo neo-Gothico exstructum

Situs, administratio, incolae, vectura

recensere

Coslinum in planitie Pomerana ad ripam fluvii Polonice Dzierżęcinka, Theodisce Mühlenbach dicti sita est, ad occidentem montis Chełmska Góra / Gollenberg.

Annis 1816–1945 Coslinum caput subprovinciae Coslinensis (Regierungsbezirk Cöslin) ad provinciam Pomeranam (Provinz Pommern) Borussiae pertinentis fuit, annis autem 1950–1998 caput palatinatus Coslinensis Poloniae. Ab anno 1998 autem Coslinum ad palatinatum Pomeraniae occidentalis, cuius caput Stettinum est, pertinet.

Ab anno 1972 Coslinum est sedes dioeceseos Coslinensis-Colubreganae Ecclesiae Romanae.[6]

Circa 109,000 (anno 2014) homines Coslinum incolunt. Est ibi statio ferriviae Stettino Gedanum ducentis.

Historia

recensere

Origo urbis

recensere

Vicus mentionem primam habet anno 1214[7], cum nomen Cossalitz perscriptum sit in actu donationis, quo Bogislaus II ("Bugzlaus") dux Pomeraniae terras has "iuxta Cholin" (ad montem Chełmska Góra scilicet) dono "monasterio sancti Petri de Belboch"[8] (hodie Białoboki, Theodisce Belbuck) apud Treptoviam dat[2]. Anno 1248 terra datur episcopatui Camminensi; 23 maii 1266 Hermannus comes von Gleichen(de), episcopus Camminensis, una cum Marquardto et Hartmanno, in eodem situ urbem Cussalinum iuxta ius Lubicense locavit. Ab anno circiter 1300 multi coloni Germani advenerunt ad agros proximos colendos.

Nostris temporibus

recensere

Die 1 Iulii 1991 Iohannes Paulus II papa Romanus Coslinum visitavit.

Incolae celebres

recensere

Rudolphus Clausius, physicus, "pater thermodynamicae" appellatus, natus est Coslini 2 ianuarii 1822.

Res notatu dignae

recensere

Inter monumenta antiqua notatu digna enumerari possunt duae ecclesiae stilo Gothico saeculo XIV exstructae, Deo sub nominibus sanctae Mariae et sanctae Gertrudis dicatae; quarum prima, maxima in urbe, nunc cathedralis Ecclesiae Romanae est, altera autem, forma circulari ad basilicam Sancti Sepulcri (Ἀνάστασιν) Hierosolymitanam referens[9], a Lutheranis deservitur. Inter monumenta autem recentia series sculpturarum "Aves ardentes" a Ladislao Hasior(en) in colle ad limitem orientalem urbis posita notanda est.

In agro Coslinensi

recensere
 
Mons Cholin seu Chełmska Góra seu Gollen ad extremitatem urbis Cussalinensis orientalem

Mons Chełmska Góra, altitudine 137 m super maris aequor, supra planitiem in qua urbs sita est, valde eminet. Austro-orientem versus, circa 20 km a Coslino, sepulcretum antiquum a Gothis saeculis I–III exstructum, invenitur.

  1. Stephanus Kotarski (1955) Słownik zlatynizowanych nazw miejscowości ze szczególnym uwzględnieniem osiedli słowiańskich. Varsoviae: Stowarzyszenie Bibliotekarzy Polskich. [p. 94]
  2. 2.0 2.1 "... ubi hodie Rugenwaldia, Coslinum, Colberga, Treptovia ..." Christophorus Hartknoch (1687) Res Publica Polonica duobus libris illustrata. Editio secunda. His adjectae sunt duae dissertationes historicae, De Republica Curonica vetere et nova, item De originibus Pomeranicis. Francofurti et Lipsiae: apud Martinum Hallevord, bibliopolam Regiomontanum. [p. 975] "Christoph+Hartknoch"&printsec=frontcover Textus
  3. "Coslinum": cf. "Koszalin" apud Pomeranica
  4. Bechert, Julius (1840) De fontibus medicatis in agro Polzinensi. Berolini. Textus
  5. F. Uecker (1904) Pommern in Wort und Bild : im Auftrage des Pestalozzivereins der Provinz Pommern. Stetini: Herrcke & Lebeling. [p. 317] Textus
  6. "Dioecesis Coslinensis-Colubregana" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  7. Casimirus Rymut (ed., 2003) Nazwy miejscowe Polski. Tom V: Ko–Ky. Cracoviae: Instytut Języka Polskiego PAN. ISBN 8387623687
  8. Hasselbach, Carolus Fridericus Wilhelmus et Iohannes Gotfriedus Ludovicus Kosegarten (1862) Codex Pommeraniae diplomaticus. Bd. 1. Gryphiae: E. A. Koch's Verlagshandlung, Th. Kunike. [no. 100, anno 1214, p. 233] Textus
  9. Andreas Grzybkowski, Centralne kaplice gotyckie Pomorza Środkowego, [in:] Sigismundus Świechowski (red.), Sztuka Pomorza Zachodniego, Varsoviae: Państwowe Wydawnictwo Naukowe, 1973, p. 91–138.

Nexus externi

recensere

Aves Ladislai Hasior ardentur die 8 maii 2023, occasione anniversarii finis Belli Mundani II (youtube.com)

  Situs geographici et historici: Locus: 54°11′25″N 16°10′54″E • OpenStreetMap • 7530983 GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
 
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!