Sepulcretum praehistoricum ad pagum Grzybnica

Sepulcretum praehistoricum ad pagum Grzybnica in Pomerania est situs archaeologicus, cuius elementa a Gothis saeculo I ad III post Christum natum constructa sunt.

Circulus lapideus ad Grzybnicam a Gothis exstructus

Situatio

recensere

Sepulcretum Grzybnicense dictum iuxta pagum Polonice Grzybnica, Theodisce Alt-Griebnitz nuncupatum, in planitie valle Raduae[1] fluminis circumdata, circa 20 km a Cussalino Pomeraniae urbe austro-orientem versus situm est.

Descriptio

recensere

Situs hic archaeologicus non solum e tumulis consistit, sed reapse monumentorum genera sunt tria, nempe circuli lapidei, tumuli, et pavimenta lapidea. Circuli quinque e lapidibus magnis exstructi, 7–36 m diametro, tamquam loca consiliorum tenendorum usi esse videntur. In tumulis e lapidibus et terra elevatis nobiles sepeliebantur. Pavimenta autem lapidea (triangularia, circularia vel rectangularia) ad sacrificandas victimas servivisse putantur.

Inventio et reconstructio

recensere

Monumenta haec reperta sunt anno 1974 a Ricardo Wołągiewicz(en) archaeologo Polono, qui quarebat quid nomen vulgare loci huius a Roberto Holsten(de) linguista Germano anno 1938 notatum[2], coemeterium nempe Iudaeorum (Theodisce Judenkirchhof), significaret. Post effossiones ab eodem R. Wołągiewicz peractas, tumuli, lapsu temporis haud parum destructi, ad pristinum statum deducti sunt. Anno 1979 saeptum nationale archaeologicum in hoc loco constitutum est.

Monumenta similia

recensere

Multi situs archaeologici similes in Suecia inveniuntur, quorum gratia interpretatio sepulcreti Pomeranici facilior fit. Monumenta culturae archaeologicae Wielbarkensis(en) ad praesentiam Gothorum in Pomerania a saeculo I p. Ch. n. exeunte usque ad saeculum II exiens vel III iniens referuntur. Ad meridionale Maris Baltici litus duo tantum loca cum circulis lapideis Gothorum usque ad tempora nostra pervenerunt, ad Węsiory scilicet necnon ad Odry in Pomerellia, multis aliis temporis decursu in ruinam delapsis vel saeculo undevicesimo funditus destructis.

Bibliographia

recensere

Wołągiewicz, Ricardus (1977) Kręgi kamienne w Grzybnicy (Polonice, cum summario Theodisco Die Steinkreise in Grzybnica, p. 104–109, 111). Cussalini: Muzeum Okręgowe w Koszalinie. Textus

Hahuła, Christina et Ricardus Wołągiewicz (2001) Grzybnica : ein Gräberfeld der Wielbark-Kultur mit Steinkreisen in Pommern (Theodisce). (Monumenta Archaeologica Barbarica, tomus VIII.) Varsoviae et Cussalini. Textus

Nexus externi

recensere

Pinacotheca sepulcreti et circulorum lapideorum ad Grzybnicam (pagina interretialis Musei Cussalinensis, Polonice)

  1. Dictionarium electronicum hydronymorum Poloniae, ad v. Radew: nomen Latinum Radua prima vice a. 1159 perscriptum est.
  2. Chludziński, Andreas et Christophorus Kowalski (2022) Digitalizacja pomorskiego zasobu toponimicznego Roberta Holstena z lat trzydziestych XX wieku (Polonice, cum summario Anglico: Digitalisation of the collection of Robert Holsten’s Pomeranian toponyms from the 1930s). Słowo 13: 144–160. Lege hic