Cornelius Bloemaert II

chalcographus et delineator Nederlandicus

Cornelius Bloemaert II (vulgo: Cornelis Bloemaert II; Traiecti ad Rhenum anno 1603 fere natus; Romae 28 Septembris anno 1692 mortuus) fuit saeculi aurei chalcographus et delineator Nederlandicus.

Wikidata Cornelius Bloemaert II
Res apud Vicidata repertae:
Cornelius Bloemaert II: imago
Cornelius Bloemaert II: imago
Nativitas: 1603; Traiectum ad Rhenum
Obitus: 28 Septembris 1692; Roma
Patria: Res Publica Coniunctarum Provinciarum

Familia

Genitores: Abraham Bloemaert;
Annuntiatio Domini ex Ioanne Lanfranco (1650 fere)

Biographia

recensere
 
Aurantium corniculatum a Ioanne Baptista Ferrari (Hesperides, 1646)

Abrahamae Bloemaert secondae uxoris[1] filius secundus[2], patris et Gerardi de Honthorst discipulus fuit[2]. Postea ex Crispiano Passaeo incisionis artem didicit, [3][4]: enim ob eius chalcographias notus est[3]. Lutetiae de 1630 usque ad 1633 laboravit[2], ubi cum Theodoro Matham maecenatis Favareaux operam Tableaux du Temple des Muses sociavit[1]. Deinde a Vincentio Giustiniani convocatus, ob Ioachimi de Sandrart monitionem[1] a Romam migravit[2]. Ibi Petrus Cortonensis moderans et praecipue ob Familia Barbarinorum chalcographias perfecit[3]. Ex Dominici Zampieri, Petri Cortonensis, Cyri Ferri picturibus et ex Vincentii Giustiniani collectaneorum Ioachimi de Sandrart delineationibus magis quam 400 chalcographias effecit[4]. Extremam operam cum Rainero de Persijn et Theodoro Matham sociavit[1]. Praetera Schildersbent comes fuit, cognomem Hiems (Winter) habens[2][1]. Usque ad 1692 Romae mansit[2], etiam Florentiae parumper laborans[1].

Maxime generis et religiosa argumenta, aedificia atque monumenta effigiavit et effigies perfecit[2]. Eius sculpendi ratio exacta est, quae a Gerardo de Honthorst et Abrahama Bloemaert adducitur[3]. Hic artifex, ut Iacobus Callot, Ioannes van de Veldius et Abraham Bosse, chalcographiae artem miscellaneam adhibebat, vel potius primum laminam acido incidebat (aqua fortis) et deinde viriculo supra striibus perpoliebat[5].

Ieremias Falck[2], Ioannes Odazzi[6] et Henricus de Keyser senior eius discipuli fuerunt[7].

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Cornelium Bloemaert spectant.