Ioannes van de Veldius
Ioannes van de Veldius (Nederlandice: Jan van de Velde; Delphis aut Roterodami anno 1593 natus; Enkhuizen mortuus die 24 Octobris anno 1641) saeculi aurei chalcographus pictorque Nederlandicus fuit.
Obitus: 1 Novembris 1641; Enkhuizen
Patria: Regnum Nederlandense
Familia
Proles: Jan Jansz van de Velde
Biographia
recensereIoannis van de Velde senis filius, Ioannis van de Velde iunioris pater[1] atque Isaiae van de Velde nepos, primo in Roterodamo vixit[2] atque Jacobi Matham discipulus fuit Harlemi[1][2][3]. In hac urbe laborare incepit atque Sancti Lucae Societatis comes fuit anno 1614[1][2][3]. In Enkhuizen laboravit anno 1618[1]. Anno 1626, Harlemi Calvini Ecclesiae socius factus fuit[1]. In Enkhuizen trasmigravit anno 1636 et in hac urbe incoluit usque ad annum 1641[1].
Maxime ruris urbisque facies, praecipue hiemalis, religiosa et generis argumenta, aedificia atque monumenta pinxit, et effigies creavit[1]. Chalcographus clarus fuit, sed etiam pictor[1]. Artificis picturae difficiles tributu sunt: unam facies hiemalis, IVV signata, tributa ei fuit[1]. Imagines sculptae produxit multae, typographi eius signaculum creans[2]. Chalcographus fecundissimus fuit in Harlemo: ultra centum facies creavit ante 1617[2]. Ultra quinquaginta effigies, generis argumenta et librorum imagines produxit[2]. Chalcographias creavit etiam ex alii artificum operibus, inter quae consobrini Isaiae van de Velde iunioris[2]. Cum aliis artificibus laborantibus Harlemi, saeculi XVII nederlandicam faciem symbolicam contulit creando, notacula eius prima ignorata monstrans[3][4].
Guilhelmus Akersloot, Cornelius Goutsbloem, Cornelius de Kittensteyn et Ioannes van de Velde iunior discipuli eius fuerunt[1]. Opera eius Isaiam van de Velde[1] Rembrandumque adduxerunt[2].
Opera
recensere- Facies hiemalis, pictura supra tabula cum pigmento oleario, 9,1 x 11,5 cm, signata deorsum in medio I.V.V., 1620-1630, Rijksmuseum, Amstelodamum[5]
- Homines laberunt super gelido flumine, chalcographia, 120 x 188 mm, 1616, Rijksmuseum, Amstelodamum[4]
- Facies cum hominibus secundum limitem, calamus atramentumque fuscus et penicillus, 146 x 187 mm, 1610 circa, Museum of Fine Arts, Bostonia[6]
- Petri Scriverii effigies, chalcographia, 266 x 155 mm, 1626, Museum Artium Metropolitanum, Novum Eboracum[7]
- Limes prope ecclesiam, chalcographia ex Isaia van de Velde, 19,2 x 31,5 cm, 1620
- Bacchanalia, chalcographia ex Petro de Molijn, 21,8 x 16,8 cm[8]
- Vici limes, chalcographia, 1617[9]
- Caroli I Liechtensteni effigies, chalcographia[10]
Notae
recensere- ↑ 1.00 1.01 1.02 1.03 1.04 1.05 1.06 1.07 1.08 1.09 1.10 Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie
- ↑ 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 2.5 2.6 2.7 The J. Paul Getty Museum
- ↑ 3.0 3.1 3.2 The Web Gallery of Art
- ↑ 4.0 4.1 Homines laberunt super gelido flumine - The Web Gallery of Art
- ↑ Facies hiemalis - Commons
- ↑ Facies cum hominibus secundum limitem - The Web Gallery of Art
- ↑ Petri Scriverii effigies - The Web Gallery of Art
- ↑ Bacchanalia - Commons
- ↑ Vici limes - Commons
- ↑ Caroli I Liechtensteni effigies - Commons
Bibliographia
recensere- Emil Kren; Daniel Marx (2013). "VELDE, Jan van de, II". The Web Gallery of Art
- "Jan van de Velde II". The J.Paul Getty Museum - Artists. 2014
- "Jan van de Velde (II)". Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2013
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Johannem van de Veldium spectant. |