Cordia est genus plantarum florentium familiae Boraginacearum. Genus circa trecentas species fruticum et arborum continet, qui praecipue in regionibus callidoribus habitant. Multae species Anglice appellantur manjack, et multae species in Media America appellantur bocote. Nomen genericum Valerium Cordum (1515–1544) botanistam et medicamentarium (Anglice: pharmacist) Germanicum honorat.[3] Sicut plurimae aliae Boraginaceae, plurimae Cordiae habent folia trichomatibus tecta.


Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo : (inordinatus) 
Familia : Boraginaceae 
Subfamilia : Cordioideae 
Genus : Cordia 
L.
   
Subdivisiones: Species
Vide commentarium.
Synonyma
Cerdana Ruiz & Pav.

Cordiada Vell.
Cordiopsis Desv.
Lithocardium Kuntze
Rhabdocalyx Lindl.
Sebesten Adans.

Sebestena Boehm.[1]
Species typica

Usus recensere

Ornamentalis recensere

Multis Cordiis sunt flores speciosi et fragrantes; ergo hae plantae populo gratissimae sunt in hortis, quamquam eae non sunt robustiores.[4]

Cibus recensere

Nonnullae species tropicae fructus edules gignunt. In India, fructus quarumdam specierum sunt pro vegetabilibus,? coctis, incoctis, vel conditis, et multis nominibus appellantur, nomine lasora in Hindi incluso. Una harum specierum est Cordia dichotoma (Anglice: fragrant manjack ; Hindi: gunda et tenti dela ; Bucculatrice (Nepali) lasura), et fructus appellatur phoà-pò·-chí (破布子), 樹子仔, vel 樹子 (POJ?: chhiū-chí) in Taivania, ubi conditi comeduntur.

Lignum recensere

Arbores nonnullarum specierum pro commercio ligni caeduntur. In America Media et Australi, C. alliodora, C. dodecandra, C. gerascanthus, et C. goeldiana ad faciendas supellectiles et ostia adhibentur.[4] Lignum C. dodecandrae (Hispanice: ziricote)[5] et bocote[6] aliquando adhibetur pro ligno canoro (Anglice: tonewood) ad facienda terga et latera cithararum. Ricardus Thompson citharista Lowden F-35C RT Richard Thompson Signature Model tergo et lateribus ex ziricote factis nunc canit.[7] Simile, tympana ex C. abyssinica, C. millenii, et C. platythrysa ob resonantiam ligni manu fiunt.[8]

Oecologia recensere

Erucae nonnullarum specierum lepidopterorum, sicut Endoclita malabaricus, Bucculatrix caribbea, et Bucculatrix cordiaella, variis speciebus Cordiae vescuntur.[9] Physonota alutacea (Anglice: wild olive tortoise beetle), C. boissieri, C. dentata, C. inerme, et C. macrostachya vescitur.[10]

Species delectae recensere

Species olim hic disposita recensere

Pinacotheca recensere

Notae recensere

  1. GRIN
  2. Tropicos
  3. Quattrocchi, Umberto (2000). CRC World Dictionary of Plant Names: A-C. CRC Press. pp. 612–613. ISBN 9780849326752 
  4. 4.0 4.1 Bennett, Masha (2003). Pulmonarias and the Borage Family. Timber Press. pp. 196–198. ISBN 9780881925890 .
  5. http://www.lmii.com/CartTwo/thirdproducts.asp?CategoryName=+Backs+and+Sides&NameProdHeader=Ziricote Luthiers Mercantile page about Ziricote.
  6. http://www.lmii.com/CartTwo/thirdproducts.asp?CategoryName=+Backs+and+Sides&NameProdHeader=Bocote Luthiers Mercantile page about Ziricote.
  7. Presad, Anil (October 2009). "Richard Thompson" (PDF). Guitar Player: 50 
  8. Tudge, Colin (2007). The Tree. Random House. p. 237. ISBN 9780307395399 
  9. Davis, Donald R.; Bernard Landry; Lazaro Roque-albelo (2002). "Two new Neotropical species of Bucculatrix leaf miners (Lepidoptera: Bucculatricidae) reared from Cordia (Boraginaceae)". Revue Suisse de Zoologie 109 (2): 277–294 
  10. Quinn, Mike. "Wild Olive Tortoise Beetle Physonota alutacea Boheman, 1854". Texas Beetle Information. Texas Entomology .
  11. 11.0 11.1 11.2 11.3 11.4 11.5 11.6 11.7 Grandtner, Miroslav M. (2005). Elsevier's Dictionary of Trees. 1. Elsevier. pp. 252–260. ISBN 9780444517845 
  12. "Cordia dichotoma Forst. f.". Ecology and Evolutionary Biology Plant Growth Facilities. University of Connecticut. 2009-10-06 
  13. "Subordinate Taxa of Cordia L.". TROPICOS. Missouri Botanical Garden 
  14. 14.0 14.1 "Species Records of Cordia". Germplasm Resources Information Network. United States Department of Agriculture 
  15. "Cordia". apud Integrated Taxonomic Information System .

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Cordia spectant.
  Vide "Cordia" apud Vicispecies.
  Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Plant Name Index • Plantes d'Afrique • Flora of China • USDA Plants Database