Cordia africana
Cordia africana est species arborum florentium familiae Boraginacearum, in Africa endemica. Ea aliquando Cordia abyssinia appellatur—quod suadet plantam primum notam fuisse ex exemplaribus in Aethiopia crescentibus.[1]
Usus
recensereLignum Cordiae africanae ad manu facienda tympana adhibetur; tympanum Akan nunc in Museo Britannico agnotum est Africanum quod ex ligno huius arboris manu factum fuit.[2] Planta aliquando Anglice appellatur Sudan teak, quod lignum pro armariis (Anglice: cabinets), supellectilibus qualitatis altae, sectilibus ligni laminis (veneers), et constructione generali adhibetur. Lignum adhiberi potest ad manu facienda alvearia, quae ipsá in arbore poni possunt, ubi nectar a floribus huius arboris generatum apibus proficit. Praeterea, arbor folia pro pabulo et fructus edules praebet.[1]
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 "Cordia africana". AgroForestryTree Database.
- ↑ MacGregor, Neil. "Akan Drum". A History of the World in 100 Objects. BBC
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Cordia africana spectant. |
Vide "Cordia africana" apud Vicispecies. |
Situs scientifici: Tropicos • GRIN • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • Plantes d'Afrique • INPN France |