Corcyra (urbs antiqua)
Vide etiam paginam discretivam: Corcyra (discretiva).
Corcyra (Graece: Κέρκυρα, Κόρκυρα) fuit urbs antiqua in insula Corcyra a colonis Corinthiis anno circiter 734 a.C.n. condita. Vestigia, ab insularibus Palaeopolis appellata, ab urbe hodierna Corcyra fere 2 chm. ad meridiem versus distant.
De origine Corcyrae traditio chronographica Graeca haec offert: insulam tempore antiquissimo Liburnos habitavisse;[1] Eretrios Graecorum primos ibi emporium posuisse;[2] Corinthios duce Archia, Syracusas condituros, Corcyrae morantes, insulam cepisse et in coloniam convertisse, praefecto Chersicrate qui Liburnos expulerit.[1] Quae res eodem fere anno, quo Syracusae conditae sunt, gesta censetur, videlicet 757 a.C.n. per marmor Parium, 733 per Eusebium.
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 Strabo, Geographica 6.2.4
- ↑ Plutarchus, Quaestiones Graecae 100.11
Bibliographia
recensere- "Corcyra" in Gulielmus Smith (1854). Dictionary of Greek and Roman Geography. Londinii: Walton & Maberly
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad urbem antiquam Corcyram spectant. |
- Palaeopolis apud AtCorfu
- Palaeopolis apud In-Corfu