Consociatio Humanistica Germaniae

communitas cosmotheoretica Germanica
Consociatio Humanistica Germaniae
Humanistischer Verband Deutschlands
HVD logo.svg
Informatio fundamentalis
Finis: Adiutorium effectioque humanismi cottidiani
Condita: 1993
Societates sodales: 12
Homines sodales: ca. 21.000 (2014)[1]
Sedes Berolini
Inscriptio cursualis: Wallstr. 61–65
10179 Berlin
Situs interretialis: www.hvd-bundesverband.de

Consociatio Humanistica Germaniae (Theodisce Humanistischer Verband Deutschlands, acronymo HVD) est societas cosmotheoretica humanistica, anno 1993 condita, et quidem socia Unionis internationalis humanistae et ethicae.

Ideologiam atheisticam vel agnosticam profitetur.

HistoriaRecensere

Consociatio foederalis anno 1993 condita est, sed nonnullae societates sodales vetustiores sunt.

Societas Rhenaniae septentrionalis-Vestfaliae ex anno 1956 statum publicum habet, sicut ecclesiae Germaniae.[2]

Societas Berolinensis perseverat in traditione "societatis cremationis" (Verein für Feuerbestattung) conditae Berolini anno 1905.[3]

StructuraRecensere

Societates statu publico sociae sunt in Badenia-Virtembergia, Berolino Brandenburgoque, Hassia, Rhenania septentrionali-Vestfalia ac Saxonia Inferiore et statu privato in Brema, Hamburgo, Megapoli-Pomerania Citeriori, Rhenania-Palatinato, Saxonia ac Thuringia.

Actus et actaRecensere

Societates sodales ca. 50 brephotrophea habent.[4]

Consociatio etiam caerimonias conficit per occasionem partus, maturationis, nuptiarum ac funeris.[5]

Associatio HumanisticaRecensere

 
Schola primaria humanistica Furthae

Anno 2019 societas sodalis Bavarica, secunda magnitudine societatum sodalium consociationem reliquit; nunc nomen "Associatio Humanistica" (Humanistische Vereinigung) habet ac etiam extra Bavariam laborat.[6]

Societas Bavarica saeculo XIX "communi religione libera" (freireligiöse Gemeinde) condita est et anno 1927 nomen "unio libertati animi fovendae" (Bund für Geistesfreheit) adoptavit. Unio libertati animi fovendae Norimbergae anno 1997 "consociatio humanistica" transnominata est.[7] Statum publicum habet.

Furthae (vulgo Fürth) schola primaria humanistica exstat.[8]

NotaeRecensere

Communitates cultus cosomotheoriaeque agnitae corporatione publica in Germania
Catholici Romani · Evangelici · Iudaei · Humanistae
(plurimae aliae parvae exstant)