Conformatio terrestris

Conformatio terrestris[1] est superficiei Telluris mutatio vel unitas prominentiae describendae. Geomorphologia conformationibus terrestribus studet.

Collis conicus in planitie salsa Argentinae et montes longinqui.

Continentes et oceanorum fundus sunt conformationes terrestres maximae. His insulae, paeninsulae, isthmi, linguae terrae, tumuli, sinus, lacunae, fiorda, et ceterae litorum formae, quibus geographia litoralis studet, adduntur.

Montes et iuga montium sunt formae prominentiae altissimae; valles inter montes iacent et planities vastae, demissiones, depressiones et elevationes habentes, hos circumcingunt. Planities elatae interdum iuga montium coniungunt.

Conformationes terrestres minores plurimae sunt. Haec sunt cannones et pharangia, colles et clusae, coni deiectionis et sellae, speluncae et foibae, carsticae, multaque alia.

NotaeRecensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Nexus externiRecensere