Conclave (conventus cardinalium)
Conclave (-is, n.; e vocabulis cum clave) est in primis pars domus velut cubiculum quae (ut e nomine patet) clave clauditur, deinde conventus collegii cardinalium Ecclesiae Catholicae ad papam eligendum, cuius rei gratia recentioribus temporibus plerumque cardinales in Sacellum Sixtinum ad deliberandum secedunt.
Accurate per litteras apostolicas Ingravescentem Aetatem die 21 Novembris, anno 1970, Paulus papa VI statuit ut Patres Cardinales, cum octogesimum aetatis annum implerent, ius amittant Romanum Pontificem eligendi atque adeo etiam ius in Conclave ingrediendi.
Postquam cardinalis aut etiam vir qui non sit cardinalis in papam electus est, collegii cardinalium subdecanus eum interrogat: "Acceptasne electionem de te canonice factam in Summum Pontificem?" et postea iterum papae nomen ex eo quaerit quod ille sibi imponere velit.
Novi papae nomen coram populo, in foro Sancto Petro dicato congregato, his verbis nuntiatur: "Annuntio vobis gaudium magnum: Habemus Papam! Eminentissimum ac Reverendissimum Dominum, Dominum [N.], Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalem, qui sibi nomen imposuit [N.]"
Historia
recensereSaepe orbis terrarum potentes conati sunt sui commodi causa conclavia commovere. Etiam tum initio saeculi vicensimi, nam conclave coepto 1 Augusti anno Domini 1903 omnium gratissimus erat Cardinalis Rampolla, qui sub Leone XIII munere Secretarii Status functus erat. Dicitur nomine imperatoris Francisci Iosephi Kniaz Cardinalem Puzyna post secundum scrutinium vetum? praesentasse cuius catholici imperatores tum ius habebant, sed et tertio scrutinio Rampolla maioritas eum elexit. Cum quorum necessarium non pervenire posset, patriarcha Venetii Iosephus Sarto animum Cardinalium in se convertebat, dieque 4 Augusti cum nomine Pius X papa creatus est.
Praesenti tempore conclave regitur Constitutione Apostolica Universi Dominici Gregis a papa Ioanne Paulo II anno 1996 promulgata. Haec constitutio a papa Benedicto XVI motu proprio die 11 Iunii 2007 et iterum motu proprio die 22 mensis Februarii 2013 aliquatenus immutata est. Nam nunc semper "ad validam electionem Romani Pontificis duae ex tribus partes suffragiorum omnium praesentium requiruntur"; secundum constitutionem apostolicam Universi Dominici Gregis autem post triginta tres diribitiones:
- Si autem scrutinia ad nihilum reciderint, his peractis rebus de quibus supra dictum est, Cardinales electores consulat Camerarius de modo procedendi, atque agetur prout eorum maior absoluta pars decreverit.
- Ne recedatur tamen a ratione ut electio valida evadat aut maiore absoluta parte suffragiorum aut duo nomina tantum suffragando, quae in superiore scrutinio maiorem suffragiorum partem obtinuerunt, dum hoc quoque in casu sola maior absoluta pars poscatur.
Conclavia recentiora
recensere1903 | 1914 | 1922 | 1939 | 1958 | 1963 | 1978 Augusto |
1978 Octobri |
2005 | 2013 | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Dies | 3 | 4 | 5 | 2 | 4 | 3 | 2 | 3 | 2 | 2 |
Diribitiones | 7 | 10 | 14 | 3 | 11 | 5 | 4 | 8 | 4 | 5 |
Cardinales electores | 64 | 65 | 61 | 64 | 53 | 82 | 114 | 111 | 117 | 117 |
Cardinales qui in conclavi interfuerunt | 62 | 57 | 53 | 63 | 51 | 80 | 111 | 111 | 115 | 115 |
Electus | Iosephus Sarto | Iacobus della Chiesa | Achilles Ratti | Eugenius Pacelli | Angelus Iosephus Roncalli | Ioannes Baptista Montini | Albinus Luciani | Carolus Wojtyla | Iosephus Ratzinger | Georgius Marius Bergoglio |
Aestimata suffragia | 50 | 38 | 42 | 48 | 36 | 57 | 101 | 90[1] | 100 | |
Nomen pontificale Papae electi | Pius X | Benedictus XV | Pius XI | Pius XII | Ioannes XXIII | Paulus VI | Ioannes Paulus I | Ioannes Paulus II | Benedictus XVI | Franciscus |
Notae
recensereBibliographia
recensere- "Choosing the pope: Cardinal Murphy-O'Connor recalls the 2005 conclave" in The Guardian (8 Mar. 2013)
- Melloni, Albertus. 2005. Il conclave. Storia dell'elezione del Papa. Bononiae: Il Mulino.
- Piazzoni, Ambrosius M. 2003. Storia delle elezioni pontificie. Casale Montisferrati: Edizioni Piemme.
Nexus externi
recensere- Constitutio apostolica Universi Dominici Gregis
- Motu proprio Benedicti papae XVI
- Pellicula "you tube" Historiae Conclavis Italice cum inscriptionibus Anglicis - pars 1; pars 2; pars 3
| ||||
Haec stipula ad Ecclesiam Catholicam Romanam spectat. Amplifica, si potes! |