Coele Syria (provincia Romana)

(Redirectum de Coele Syria)

Coele Syria sive Syria Coele fuit provincia Romana anno 193/194 condita. Eo anno Septimius Severus ditissimam provinciam Syriam propter Pescennium Nigrum Antiochiae imperatorem proclamatum et multos fautores in provincia habentem in partes duas divisit, Syriam Coelen et Syriam Phoenicen.

Wikidata Coele Syria (provincia Romana)
Res apud Vicidata repertae:
provincia Romana
Civitas: Imperium Romanum

Forma

Caput: Antiochia ad Orontem

Tabula aut despectus

Coele Syria (provincia Romana): situs
Coele Syria (provincia Romana): situs

Coele Syria antiquitus erat regio campestris inter Montem Libanum et montem Antilibanum posita[1] ; deinde latiore et incerto sensu hoc nomen saepe adhibitum est[2]. Graece (κοιλὴ Συρία) "cavam Syriam" designabat.

Legati eius provinciae inter alios fuerunt:

  1. Strabo, Geographica XVI.2.16 et 22
  2. Strabo, Geographica XVI.2.21

Bibliographia

recensere
  • Tenney Frank, Roman Imperialism. Novi Eboraci: Macmillan, 1914 Textus apud archive.org
  • Tenney Frank, ed., An Economic Survey of Ancient Rome. 6 voll. Baltimorae: Johns Hopkins University Press, 1933-1940
  • A. H. M. Jones, The Later Roman Empire 284-602; a social, economic and administrative survey. 3 voll. Oxoniae: Blackwell, 1964
 
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!

Provinciae Imperii Romani (ante Diocletianum)