Codices Latini Antiquiores (C.L.A.) sunt catalogus omnium hodie notorum manuscriptorum Latinorum (codices et rotuli) ante saeculum 9. Anno 1929 Elias Alfredus Lowe (Anglice Elias Avery Lowe) rem condidit et ab anno 1936 ipse rexit.

Res et editiones

recensere

Catalogus solum libros litterarios habet, ita et leges, epistulis autem et diplomatibus caret. In undecim secundum nationes depositionis tomis digestus est, una renovatione anni 1971 et duobus supplementis anni 1985 et 1992. Fundamentum huius laboris est sola palaeographia. Omnis codex vel titulus photographum nigrum et album habet (ratio 1:1), una cum descriptione rei, condicionis conservationis, typi, loci confectionis verisimilis et aetatis.

Opera relata et nova impressio anni 1988

recensere

Chartae Latinae Antiquiores diplomata habet.

Nova impressio Codicum Latinorum Antiquiorum anni 1988 editione principe parvior est. Haec autem mutatio nec legi nec videri potest, quia editio princeps apud imagines ratione longitudinis caret.

Auctores

recensere

C.L.A sunt opus maximi momenti Palaeographiae et opus principale Eliae Alfredi Lowe ab Institute for Advanced Study in Principitonia. Alumnus Universitatis Cornellianae Lowe ab anno 1903 Germaniam venit et discipulus Ludovici Traube in Monaco factus est. Traube consultu scripsit dissertationem suam nominatam Die ältesten Kalendarien aus Monte Cassino (1908) (Antiquissima calendaria Montis Casini), qua commotus postea Codices Latinos Antiquiores composuit.

Palaeographus Germanicus Bernardus Bischoff anno 1933 studio deditus ignotus laborem C.L.A. coepit. Sumpsit aetatem finis circa annum 800, complures codices continentem.

Problema

recensere

Quod efficitur erat inexspectatum, quia Lowe in dissertatione sua pluribus libris usus est, quam ullo tempore. Problema erat plana: Libri antiqui ubique dispersi erant. Omnibus collectis, certum erat quod quando ubi compositum est. Ita momentum locorum singularum pro tempore eorum videri et acta, imprimis Antiquitate Posteriore et Medio Aevo Prisco secundum quantitatem ostendi potest.

Cum omnibus additionibus catalogus hodie 1.884 libros continet. Numerus titulorum, ergo manuscriptorum, est plus quam 2.000, saepe sunt fragmenta. Ante saeculi 4 medium omnes libri inventa archaeologica sunt, postea, usque ad annum 800, tituli theologici praevalent. Saeculo 6 et 7 transscribere vel componere textus saeculares prope extinctum est.

Mirabilia sunt data de Italia: Pro tempore ante annum 350 omnes deperditi sunt, vide autem, quia usque ad saeculum 3 non codex, sed rotulus forma usitata libri erat. Postea, inter annum 400 et 800, quantitas librorum editorum constat et copia librorum servatorum lineariter crescit. Perturbata tempora migrationum populorum et bellum vastans cum Imperio Byzantino saeculo 6 numerum librorum non commovisse videtur.

Codices Itali (et ex eis fere solum theologici) per totam Europam Christianam diffusi sunt, usque ibi gentes ipsi libros confecerunt. In Francia hoc circiter ab anno 650 factum est, in Anglia et Hibernia circiter ab anno 730 et in Germania et Helvetia solum circa annum 800. A saeculo 5 usque ad saeculi 7 medium migratio magna codicum ab Italia in Franciam, saeculo 8 migratio magna a Francia et Anglia/Hibernia in Germaniam videtur. Haec praecipue opera theologica erant. Migratio codicum paganorum vidi non potest. Quattuordecim opera pagana migrata verisimiliter postea aut palimpsesti migraverunt.

Bibliographia

recensere

Codices Latini Antiquiores. A palaeographical guide to Latin ms. prior to the 9th century, editum ab Elia Alfredo Lowe:

  • The Vatican City, Oxoniae 1934 (Codices Latini Antiquiores 1).
  • Great Britain and Ireland, Oxoniae 1935; secunda editio 1972 (Codices Latini Antiquiores 2).
  • Italy. Ancona - Novara, Oxoniae 1938 (Codices Latini Antiquiores 3).
  • Italy. Perugia - Verona, Oxoniae 1947 (Codices Latini Antiquiores 4).
  • France. Paris, Oxoniae 1950 (Codices Latini Antiquiores 5).
  • France. Abbeville - Valenciennes, Oxoniae 1953 (Codices Latini Antiquiores 6)
  • Switzerland, Oxoniae 1956 (Codices Latini Antiquiores 7).
  • Germany. Altenburg - Leipzig, Oxoniae 1959 (Codices Latini Antiquiores 8).
  • Germany. München - Zittau, Oxoniae 1959 (Codices Latini Antiquiores 9).
  • Austria, Belgium , Czechoslovakia, Denmark, Egypt and Holland, Oxoniae 1963 (Codices Latini Antiquiores 10).
  • Hungary, Luxembourg, Poland, Russia, Spain, Sweden, USA and Yugoslawia, Oxoniae 1966 (Codices Latini Antiquiores 11).
  • Supplement, Oxoniae 1971 (Codices Latini Antiquiores 12).
  • Index of scripts. Comp. by Rutherford Aris. Osnabrugae: Zeller 1982.
  • Addenda to Codices latini antiquiores. Bernhard Bischoff and Virginia Brown. Toronti, 1985 (editio extraordinalis e: Mediaeval studies 47, p. 317 - 366).
  • Addenda to Codices latini antiquiores (II). Bernhard Bischoff, Virginia Brown, and James J. John. Toronti, 1992 (editio extraordinalis e: Mediaeval studies 54, p. 286 - 307).

  Pagina Codices Latini Antiquiores a principio e versione Vicipaediae Theodiscae provenit.