Civitates provectibiles insulanae
Civitates provectibiles insulanae (Anglice Small Island Developing States), sive SIDS, sunt civitates maritimae, humiliter sitae, quae saepe aerumnas progressus durabilis similes patiuntur. Impedimenta inter alia sunt populi parvi sed crescentes, copiae terminatae, longinquitas, mollita versus calamitates naturales, nuditas versus impulsos externos, clientela a mercatura internationali et vicinia fragilis. Incrementum et explicatio eorum quoque retinentur a magno pretio commeati, vigoris vecturaeque, copia vecturae internationalis incomposita, administratione et infrastructura publicae inaequaliter pretiosae propter parvum magnitudinem eorum et occasionem paene nullam oeconomias amplas creandi.
UN Congresso de Vicinia et Explicatione, Iunio 1992, SIDS primum ut civitatum circulus diversus crescentium acceptae sunt. Barbatianus Actionis Libellus anno 1994 creatus est, ut SIDS in explicationis robusti eorum conatis adiutae essent. Etiam Finis Millennii Progressus auxlium et ius idoneae vivendi rationis pro hominibus in civitatibus insulanae postulat.
Index SIDS
recensereNunc, Unitarum Nationum munus oeconomiae et negotiorum socialium, 52 civitatulas insulanas crescentes scribit. Hae divisae sunt in regiones tres: mare Caribicum; oceanum Pacificum; et Africam, oceanum Indicum, mare Mediterraneum, et mare Sinense Australe (AIMS). Quaeque regio corpus regionale conmovens habet: Commune Caribaeum, Forum Pacificarum insularum et Oceani Indici Legationem, in quibus multae SIDS socii aut consocii sunt. Pleraeque SIDS insuper socii Foederis Civitatularum Insulanarum sunt, quod vestibulis et actionibus in ratione Consociationis Nationum civitatibus SIDS praesunt.
1. Quoque est natio minime creta
2. Spectator Foedoris Civitatularum Insulanarum
3. Nec socius nec spectator Foedoris Civitatularum Insulanarum
4. Consocius corporis regionalis conmoventis
5. Spectator corporis regionalis conmoventis
6. Nec socius nec spectator corporis regionalis conmoventis
7. Non est socius Unitarum Nationum
Fontes et nexus
recensere- De SIDS Unitarum Nationum Mensa Legatorum Maximorum pro Nationibus Minime Cretis, Nationibus Crescentibus Terrenis et Civitatulis Insulanis Crescentibus (anglice)
- Index SIDS Unitarum Nationum Mensa Legatorum Maximorum pro Nationibus Minime Cretis, Nationibus Crescentibus Terrenis et Civitatulis Insulanis Crescentibus (anglice)
- AOSIS Socii Foedus Civitatularum Insulanarum (anglice)
- SIDS Rete Civitatularum Insulanarum Crescentium Rete (anglice)