Vide etiam paginam discretivam: Cingulum (discretiva).
Cingulum
Cingulum
Cingulum in sectione sagittali vistum; Rubre depictae fibrae nervales.
Cingulum
Tractographia cinguli.
TA: 14.1.09.555

Cingulum est in neuroanatomia pars substantiae albae cerebri, fibris neuronalibus ab gyro cingulo ad corticem entorhinalem proiciens, ergo nexus inter duas systematis limbici structuras formans. Cingulum nucleum non solum substantia alba gyri cinguli constituit, iam vero a gyro subcalloso lobi frontalis trans rostrum corporis callosi ad lobi temporalis gyrum parahippocampalem uncumque late patens[1].

Neurona cinguli fibras afferentes ex thalami partibus cum tractu spinothalamico sociatis accipiunt. Ex eo ratione cingulum structuram principalem non solum errores corrigendi pernecesse esse putatur, sed etiam dolorum aestimandi atque mores illorum deminuendi incitare[2].

Densitas substantiae albae deminuta in cingulo malum memoriae explicare potest[3].

Cingulotomia dicitur sectio neurochirurgica cinguli anterioris; forma psychochirurgia in tractandis et depressionis et mali obsessivi-compulsivi adhibetur.

In anatomiae historia structura cinguli una ex primis recognita existimatur.

Pinacotheca

recensere
  1. Bruni J. E., Montemurro D. (2009): Human Neuroanatomy: A Text, Brain Atlas and Laboratory Dissection Guide, Oxford University Press, ISBN: 978-0195371420. (Anglice)
  2. Brodal P. (2016): The Central Nervous System, 5. ed., ISB'N 978-0190228958. (Anglice)
  3. Metzler-Baddeley C., Jones D. K., Steventon J., Westacott L., Aggleton J. P., O'Sullivan M. J. (Dec 2012). "Cingulum microstructure predicts cognitive control in older age and mild cognitive impairment". The journal of neuroscience 32 (49): 17612-9 

Nexus interni

Nexus externi

recensere