Systema limbicum
Cognitores
TA multiplices (vide structuras singulares)
Anatomia
Systema limbicum
Systema limbicum ex partibus cerebri diversibus, ut neocorticis et archicorticis et palaeocorticis, formatum est.

Systema limbicum est pars cerebri humani, quod imprimis ad motus animi et memoriae formationem refert[1].

Compositum est systema limbicum ex partibus cerebri diversibus, ut neocorticis et archicorticis et palaeocorticis, velut quorumque nucleorum cerebri. Structurae systematis limbici valde variabiles sunt. Per exemplum, partes archicorticales lamina sexpartita carent. Partes momemti maximi systematis limbici sunt hippocampus, gyrus parahippocampalis cum area entorhinali, gyrus dentatus, gyrus cinguli, corpus mammilare, corpus amygdaloideum. Inter se structurae dictae circulum Papezianum formant. Nimirum nexus cum aliis cerebri regionibus exstant, cum neocorticalibus, thalamo, trunco cerebri. Quo fit, ut systema limbicum informationis vecturam inter structuras mesencephales, diencephales, neocorticales permittit. Ope nexuum hypothalami etiam systema autonomicum alligatur, ut nexus inter motus animi et corporis organa interna effici queant.

NotaeRecensere

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  • Queensland brain institute de systemate limbico (Anglice)