Ceto (Graece Κητώ) in mythologia Graeca est primaria dea marina, Ponti et Gaeae filia, quae beluis alienis et periculis maris et timoribus ignotis personam tribuit. Itaque iucundum est Ceto (Κητώ) cum substantivo q.e. cetus (κῆτος) 'monstrum marinum' coniungere.

Ceto (a dextra) et Phorcus (medio). (Museum nationale Bardo)

Ceto Phorco fratri suo magnam copiam prolum monstruosarum genuisse dicitur, sed nonnulla monstra posterius addita esse videntur. Itaque convenit ab Hesiodo proficisci, quippe qui magna et quidem antiquissima auctoritate naturae elementorum, deorum, monstrorum necessitates explicuerit. In Theogonia de Cetus progenie haec discimus:

Phorco autem Ceto vetulas (γραίας) genuit pulchris genis praeditas a partu canas, quas inde Graeas vocant et immortales dei et humi incedentes homines, scilicet Pemphredo pulchrum ferentem peplum et Enyo croceo velatam peplo. Et Gorgones, quae habitant trans inclutum Oceanum ad extremam noctem, ubi Hesperides argutae, Sthenno Euryaleque et Medusa gravia patiens.
  • Φόρκυι δ’ αὖ Κητὼ γραίας τέκε καλλιπαρήους / ἐκ γενετῆς πολιάς, τὰς δὴ Γραίας καλέουσιν / ἀθάνατοί τε θεοὶ χαμαὶ ἐρχόμενοί τ’ ἄνθρωποι, / Πεμφρηδώ τ’ εὔπεπλον Ἐνυώ τε κροκόπεπλον, / Γοργούς θ’, αἳ ναίουσι πέρην κλυτοῦ Ὠκεανοῖο / ἐσχατιῇ πρὸς νυκτός, ἵν’ Ἑσπερίδες λιγύφωνοι, / Σθεννώ τ’ Εὐρυάλη τε Μέδουσά τε λυγρὰ παθοῦσα.
Theog. 270-276

Hesiodus paulo post hanc addit indicinam:

Ceto vero Phorcum amans genuit saevum serpentem minimum natu, qui in latibulis tenebricosae terrae in amplis finibus aurea mala custodit. Hoc quidem Cetus et Phorci genus est.
  • Κητὼ δ’ ὁπλότατον Φόρκυι φιλότητι μιγεῖσα / γείνατο δεινὸν ὄφιν, ὃς ἐρεμνῆς κεύθεσι γαίης / πείρασιν ἐν μεγάλοις παγχρύσεα μῆλα φυλάσσει. / τοῦτο μὲν ἐκ Κητοῦς καὶ Φόρκυνος γένος ἐστί.
Theog. 333-336

Ut dixit Hesiodus, Ceto duas peperit Graeas (Pemphredo et Enyo) ac tres Gorgones (Sthenno, Euryalen, Medusam). Insuper genuit Ladonem serpentem, cuius descriptionem definitam versu 334 exponit.

Alii partus dubii sunt. An Echidnam pepererit, ambiguum est. Incertum est enim, ad quam ἡ δ´ 'illa autem' in 295 referatur. "Illa", si Ceto est, etiam Echidnam genuisse constat,[1] sed Echidnae aliae quoque matres finguntur.[2] Aliae ex optione sumptae alias quoque matres habere possunt, sicut Hesperides, quas Hesiodus ex Nocte (Νῦξ) editas esse dicit (v. 215).[3] Sophocles[4] Sirenes dicit Phorci filias esse, silens de matre, quae Ceto esse aut non esse potest. Saepissime tamen Sirenes ex Acheloo et musa quadam ortae esse dicuntur.[5] Interdum etiam Scylla et Thoosa ex Ceto natae esse dicuntur, sed Scyllam ex Hecate et Phorco natam esse constat,[6] Apud Homerum[7] Crataeis Scyllae mater nuncupatur. Quae incongruentia nominis soluta est fatendo Crataeidem Hecatae (non Cetus) cognomen esse.[8] Homerus[9] Thoosam nympham, Polyphemi matrem, semel memorat Phorci filiam esse, sed de matre silet.

  1. Lemke 1968; Siegmann 1969; Schwabl 1968.
  2. Cf. Hard 2004: 62-63.
  3. Cf. Cic. Nat. 3.44.
  4. Frg. 861.
  5. Kerényi 1951: 56; Lycophron, Alexandra 712-716.
  6. Fowler 2000: 32.
  7. Od. 12.134-6.
  8. Ogden 2013: 134.
  9. Od. 1.71.

Bibliographia

recensere
  • Aguirre Castro, Mercedes (1995) Carácter contrapuesto de la descendencia femenina de Forcis y Ceto en la Teogonía. Cuadernos de Filología Clásica 5: 167-180.
  • Fowler, Robert L. (2000) Early Greek Mythography, 2: Commentary. Oxford University Press.
  • Grimal, Pierre (1996) The Dictionary of Classical Mythology. Wiley-Blackwell.
  • Hard, Robin (2004) The Routledge Handbook of Greek Mythology. Psychology Press.
  • Kerényi, Carl (1951) The Gods of the Greeks. Thames and Hudson.
  • Lemke, D. (1968) Sprachliche und strukturelle Beobachtungen zum Ungeheuerkatalog in der Theogonie Hesiods. Glotta 96: 47-53-
  • Ogden, Daniel (2013) Drakon: Dragon Myth and Serpent Cult in the Greek and Roman Worlds. Oxford University Press.
  • Schwabl, Hans (1969) Aufbau und Genealogie des hesiodischen Ungeheuerkatalogs, Glotta 67: 174-184.
  • Siegmann, Ernst (1969) Χίμαιρα. Hesiod, Theog. 319. Hermes 96: 755-757.

Nexus interni

recensere