Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Vita Christiana Arnstadii saecula multa florebat et monachia fanaque multa in urbe efficiebat. Terra urbana omne architectonice et spiritualiter istis rebus semper motum et affectum est.

Ecclesia Sanctae Elisabeth
Altare in Ecclesia Sanctae Elisabeth
Ecclesia Assumptionis DNIC, hodierna principalis ecclesia

Finis CatholicismiRecensere

Reformatione invadente spiritus Catholicus Arnstadii vi finitus est. Monachi monachaeque, nisi conversioni annuerent, oppido exire coacti sunt. Id etiam Arnstadiensibus invitis factum est exempli gratia cum ea sors crudelis Franciscanos tangeret. Namque illi labore sociali imbuti pauperes viduas orphanos adiuvabant. Anno 1624 vestigia Catholica ultima extincta sunt. Ducissa Augusta Dorothea de Braunschweig-Wolfenbüttel exceptioni fuit post conversionem suam. Sacerdotes privati missas ante eam privatas legerunt in cappella Castelli Augustenburg haud procul a pristina Arce Käfernburg siti.

Revivens catholicismusRecensere

Circa annum 1800 en nonnullos incolas Catholicos - inter 4380 incolas Catholicae fidei erant sedecim. Die 7 Februarii 1817, annis trecentis elapsis, denuo missam Catholicam celebrari permissio est data contioni quae in aedibus ad forum medium sitis (Markt 14) convenerat. Pharmacopolae Kuhn uxor Moguntina diaetam in tabulato primo ad sacra mysteria celebranda disposuerat. Interdum autem missae etiam in Cappella Sancti Georgii celebrabantur. Communitas catholica crescens anno 1830 domum in via Wagneriana (Wagnerstraße 2) acquisivit, ubi in tabulato medio oratorium valde parvum institutum est. Quod oratorium mox nimis angustum Christifidelibus Catholicis magis magisque auctis fuit. Inde die 24 Septembris 1837 ibidem a sacerdote Liebherr Erfordiensis consecrata est Cappella Sancti Guntheri. Die 11 Octobris 1837 dux ipse communitatem Catholicam Arnstadiensem publice agnovit eiusque munera approbavit.

Anno 1866 numerus Catholicorum erat 112. Anno 1870, Bello Germano-Francico saeviente, Augustus Sagel sacerdotio Arnstadiensi inauguratus est. Antea autem pastores Catholici Gota sive Erfordia ad tempus venerant. Anno eodem Catholici ab iuris perito Wilke terram in via Krappgartenstraße sibi comparaverunt ubi non solum cappellam sed etiam scholam privatam Catholicam erexerunt. Educatorium? id apertum erat annis a 1872 ad 1938.

Ecclesia Sanctae Elisabeth et monialesRecensere

Quoniam campus oeconomicus secundarius crescebat operarii e regionibus traditionaliter Catholicis (e Bavaria, Silesia, Rhenania Septentrionalis-Vestfalia) Arnstadium petebant. Die 16 Augusti 1877 Fanum Sanctae Elisabeth consecratum est quod usque annum 1987 ecclesia principalis Catholica Arnstadiensis fuit. Anno autem 1987 Ecclesia Ascensionis Domini statum istum nacta est.

Diei 23 Aprilis 1930 monachae e Schönstatt (Vallendar, Rhenaniae-Palatinatus) Arnstadium advenerunt ad communitatem Catholicam confirmandam. Inde a die 5 Decembris 1932 nonnae etiam nepiagogium moderabantur: paedotropheum istud et hodie exsistit. Monacharum in cursu temporum fuit munus animarum curatricum, secretariarum parochialium, organistarum. Multi profugi ex Europae Orientalis terris Arnstadium bello mundano secundo et tempore postbellico venerunt. Monachae centrum provinciale apud Friedrichroda habebant, cum religiosum centrum semper fuit Hagiopoli in Eichsfeldia. In oppidis propinquis Stadtilm (anno 1936) et Gräfenroda (anno 1937; ambo oppida sita sunt in Circulo Ilm) ecclesiae Catholicae aliae erectae sunt. Anno 1942 Adolphus Fleischmann sacerdos Catholicus Arnstadiensis nominatus erat.

Numero Catholicorum porro crescenteRecensere

Anno 1949 iam 4800 catholici Arnstadii habitabant. Die 16 Octobris 1949 in Ichtershausen praeter protestanticum Fanum Sancti Georgii Ecclesia Assumptionis BMSV consecrata est, die 8 Maii 1961 in Plaue? Cappella Mariae Reginae. Anno 1971, Conradus Marin episcopus Paderbronnensis sacramentum confirmationis iuvenibus Catholicis Arnstadii tradidit. Complexus monasterii in via Wachsenburgallee (ubi moniales et Ecclesia Sanctae Elisabeth) post annum 1987 constructorie? paulum mutatus est, sacerdote Volfgango Teichert moderante.

Nexus externiRecensere