Catharina (Theod. Katarina) Witt (nata 3 Decembris 1965 in oppido Staaken apud Berolinum, tum in RPDG sito) athleta Patinatici artificiosi est.

Wikidata Catharina Witt
Res apud Vicidata repertae:
Catharina Witt: imago
Catharina Witt: imago
Nativitas: 3 Decembris 1965, 1964; Staaken
Patria: Germania

Familia

Genitores: Manfred Witt;
 
Catarina Witt anno 1988 inter Ludos Olympicos Calgariae

Witt ab anno 1977 patinatico artificioso studuit et 1979 primo Certamine Nationali RPDG atque Caertamini Europaei Zagrabiae interfuit. Anno 1980 etiam Certamen Mundiale Patinatici Tremoniae accessit et decima facta est. Annis 1981 - 1988 optima athleta sua disciplina in RPDG. Anno 1982 Lugduni in certamine Europaeo secunda erat atque annis 1983 - 1988 semper optima in Europa fuit. Annis 1984, 1985, 1987 atque 1988 optima omnis mundi erat et 1984 Seraii et 1988 Calgariae olympionica erat. Postremo anno 1994 Lillehammer ludis Olympicis interfuit et septima facta est.

Athleta celeberrima RPDG

recensere

Propter eventus, quos iis annos habuit, celeberrima athleta Germaniae Orientalis erat et praemiis maximis affecta est: Et ipsi Ericus Honecker et Egon Krenz et Ericus Mielke duces RPDG providebant, ne Witt clam patriam relinqueret, ut in America plus lucri ex arte sua caperet. Itaque ab anno 1988 ei licet in Occidente in spectaculo Holiday on Ice operam dare.

Post finem RPDG

recensere

Et Germania iterum unita Witt in spectaculis diversis, i.a. Carmen on ice operam dedit et ad usque annum 2008 magnum eventum habuit. Anno 1994 autobiographiam composuit[1]. Anno 1998 in periodico Playboy nuda se praebuit. Haec editio toto orbe terrarum celeriter divendita est[2]. Anno 2005 Institutum Katarina Witt condidit, quod liberos casibus affectos adiuvet[3]. Anno 2010 legata urbis candidatae Monachii de 2018 Olympiis Hiemaliis erat[4]. Haec autem frustra.

Nexus externi

recensere